Ambrosius, De Nabuthae, § 4
| 1 | Sed quid arbitraris quod. |
| | |
| | |
| 2 | dum uiuis, abundas omnibus? o diues, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse uidearis, qui te diuitem dicis. |
| 3 | quanto plus habueris. |
| | |
| | |
| 4 | plus requiris et quidquid adquisieris, tamen tibi adhuc indices. |
| | |
| | |
| 5 | inflammatur lucro auaritia, non restinguitur. |
| | |
| | |
| 6 | quasi gradus quosdam cupiditas habet; quo plures ascenderit eo ad altiora festinat, unde sit grauis ruina lapsuro. |
| | |
| | |
| 7 | tolerabilior tamen iste, cum minus haberet, census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis augmentum. |
| | |
| | |
| 8 | non uult esse degener uotis, pauper in desideriis. |
| | |
| | |
| 9 | ita duo intolerabilia simul iungit, ut ambitiosam spem diuitis augeat et non deponat mendicitatis affectum. |
| | |
| | |
| 10 | denique docet nos scriptura diuina quam misere egeat, mendicet abiecte. |