Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 84
| 1 | ..... quid negas adhuc esse temporis? omne tempus oportunum ad indulgentiam. |
| 2 | si aurum tibi offeram, non mihi dicis: cras ueniam, sed iam exigis. |
| 3 | nemo differt, nullus excusat: redemptio animae promittitur, et nemo festinat. |
| 4 | Iohannes in paenitentiam baptizabat, et omnis Iudaea conueniebat: Christus baptizat in spiritu, Christus gratiam dispensat, et cum fastidio conueuitur. |
| 5 | typum baptismatis demonstrauit Helias et caelum aperuit, quod fuit clausum tribus annis et sex mensibus. |
| 6 | quanto maiora munera ueritatis sunt! aperuit utique caelum non pluuia descendens, sed ascendens gratia; nemo enim nisi per aquam et spiritum ascendit in regnum caelorum. |
| 7 | clauserat caelum hominibus perfidia, sed aperuit fides. |