Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 83
| 1 | si quis autem non est baptizatus, securior conuertatur remissionem accipiens peccatorum...... uelut ignis quidam peccata consumit, quia Christus in igne et spiritu baptizat. |
| 2 | denique hunc typum legis in Regnorum libris, ubi Helias super altare ligna inposuit et dixit ut mitterent supra de hydriis aquam. |
| 3 | et dixit: iterate, et iterauerunt. |
| 4 | et dixit: iterate tertio, et iterauerunt et tertio et, cum manaret aqua, precatus est Helias, et ignis descendit e caelo. |
| 5 | tu es homo super altare, qui ablueris aqua, cuius exuritur culpa ut uita renouetur; lignum enim et stipulam consumit ignis. |
| 6 | noli timere ignem per quem inluminaris. |
| 7 | ideo tibi dicitur: accedite ad eum et inluminamini. |
| 8 | suscipite iugum Christi. |
| 9 | nolite timere quia iugum est: festinate, quia leue est. |
| 10 | non conterit colla, sed honestat. |
| 11 | quid dubitatis, quid procrastinatis? non alligat ceruicem uinculis, sed mentem gratia copulat, non necessitate constringit, |