Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 75
| 1 | Ergo quoniam tam misericordem habemus dominum, qui etiam graui ignoscat errori, conuertamur a uitiis, non recedamus a lege, praeceptum domini quasi seruuli sedulis studiis exequamur. |
| 2 | quid nobis cum inpuritatibus et inpudicitiis, quid cum operibus diaboli? audistis hodie in lectione decursa quid legio dixerit: quid mihi et tibi est, Iesu, fili dei? et tu dic, si forte uides pugnare aduersum te diaboli temptamenta: 'quid mihi et tibi est, Belial? ego seruus Christi sum, illius redemptus sanguine, illi me totum mancipaui. |
| 3 | quid mihi et tibi est? non noui opera tua, nihil tuum quaero, nihil tuum possideo, nihil tuum desidero'. |
| 4 | quanto magis nos separari oportet a diabolo, si se ille discernit a Christo? et si fuimus ei in aliquo obnoxii, iam, non sumus. |
| 5 | confugimus ad medicum. |
| 6 | uulnera superiora curauit, et si quid superest acerbitatis, medella non deerit. |
| 7 | etsi quid iniuriae fecimus, memor non erit qui semel donauit. |
| 8 | etsi grauia deliquimus, magnum medicum inuenimus, magnam medicinam gratiae eius accepimus; magna medicina enim tollit peccata magna. |