Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 71
| 1 | Propheta quoque Dauid ait, cum dei circa hominem commemoraret gratiam: omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora <iampi, uolucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. |
| 2 | piscibus dedit, non hominibus perambulare maris semitam. |
| 3 | ad escam tibi mare datum est, non ad periculum: cibo, non ad mercatum utere. |
| 4 | cur tibi periculum generas de uoluptate ? cur separatioris elementi profunda rimaris? cur inquietas mundi altiora secreta? cur postremo saepius sulcare atque exarare fluctus inpatiens nauta contendis? cur temptas frequenter innoxia aequora, inritas procellas ? o inexplebilis auaritia mercatorum! cedit tibi et mare et inquietudinem tuam pelagus non potest sustinere. |
| 5 | denique totiens recurrentibus mercatoribus exaratum: erubesce, Sidon, dixit mare. |
| 6 | tamquam fatigati elementi uox I ista dicentis est: erubesce, Sidon, hoc est lmeos fluctus negotiator arguis, cum sis ipse fluctibus inquietior. |
| 7 | erubesce uel pudore, quoniam periculo non moueris. |
| 8 | uerecundiores uenti sunt quam uestrae cupiditates. |
| 9 | illi habent otia sua, numquam uestra quaerendi studia feriantur. |
| 10 | et cum otiosa tempestas est, numquam uestra otiosa nauigia sunt. |
| 11 | uenatur unda sub remige, quando quiescit a flamine. |