monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 50 > 57 > 27 > 18 > 11 > 58 > 66 > 19 > 17 > 13 > 56 > 31 > 39 > 62
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 61 <<<     >>> § 63

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 62

1 Quid autem obtestationes potantium loquar ? quid memorem sacramenta, quae uiolare nefas arbitrantur? 'bibamus* inquiunt.
2 'opto salutem imperatorum, ut qui non biberit fiat reus indeuotionis; uidetur enim non amare imperatorem qui pro eius salute non biberit).
3 s o piae deuotionis obsequium ! 'bibamus pro salute exercitus, pro comitum uirtute, pro filiorum sanitate'.
4 et haec uota ad deum peruenire iudicant sicut illi qui calices ad sepulchra martyrum deferunt atque illic in uesperam bibunt; aliter se exaudiri posse non credunt.
5 o stultitia hominum, qui ebrietatem sacrificium putant, qui existimant illis ebrietatem placere qui ieiunio passionem sustinere didicerunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.233