Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 58
| 1 | Denique Cain exiens a conspectu dei habitauit in terra Naid, quod interpretatione significat commotionem. |
| 2 | ergo qui calice aureo inebriatur peccato monetur. |
| 3 | quid te sub maledicto constituis Cain illius parricidae, ut tremas atque mouearis? sed et persecutores domini transeuntes mouebant capita sua: exagitabat enim eos spiritus nequam, qui repleta a se corpora mouere consueuit. |
| 4 | et ille cum defuerit tremor desinit, ebrietas autem perpetuum dat tremorem. |
| 5 | sudant uinum corpora temulentorum: si leuius contigeris, uinum exprimis. |