Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 56
| 1 | uae,inquit,istaquaerentibus! calix aureus Babylon in manu domini inebrians omnem terram. |
| 2 | a uino eius biberunt omnes gentes, ideo commotae sunt. |
| 3 | et subito cecidit Babylon et contrita est. |
| 4 | calix ergo aureus contritus est, quia Babylon contrita est, quae est calix aureus. |
| 5 | sed quamuis auro se iactet et pretio, in domini et ipsa est potestate. |
| 6 | denique diuina indignatione conteritur. |
| 7 | qua ratione calix aureus ? quoniam qui ueritate deficitur quaerit inlecebram, ut species saltem pretiosa ad bibendum aliquos possit inlicere. |