Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 51
| 1 | Quis tale miscuit furoris poculum, quis tantum infudit mentibus uenenum ? periclitatur homo lutum esse de corpore et ipse sibi reus est insaniae uoluntariae, corruptelae spontaneae. |
| 2 | tamen nec uos excusamini, qui uocatis ut amicos et emittitis ut inimicos. |
| 3 | quanto melius in terram tua uina fudisses! sed et terra inebriat et asperiores etiam ipsas feras reddit, si uini contigerit odor. |
| 4 | denique uindemiae tempore si uineam intrauerint, solent ebrietate succendi. |
| 5 | quid te delectant damna sine gratia ? rogas ad iocunditatem, cogis ad mortem: inuitas ad prandium, ecferre uis ad sepulchrum: cibos promittis, tormenta inrogas: uina praetendis, uenena suffundis. |
| 6 | omne enim quidquid nocet uenenum est. |
| 7 | tollit sensus, uiscera exurit, somnum infestat, caput uexat. |