Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 49
| 1 | Sola illa sunt sine excusatione certamina. |
| 2 | in bello si quis se inferiorem uiderit, arma conuertit et meretur ueniam: hic si quis calicem conuertat, urgetur ad potum. |
| 3 | in scammate si quis manum leuat, exors quidem palmae, sed inmunis iniuriae est: in conuiuiis etsi manum reuocet a uino, ori eius infunditur. |
| 4 | omnes inebriantur, uictores uictique omnes ebrii iacent plerique sopiti. |
| 5 | nec portari eos ad sepulchrum licet, prius quam is qui pascit de omnibus se uindicatum uiderit, ut ulciscatur dispendium. |
| 6 | qui autem damna non sentit hanc mensae suae gloriam putat, si ex ea uulnerati omnes ac saucii tamquam de harena exeant. |