monumenta.ch > Ambrosius > 68 > 43 > 82 > 60 > 53 > 55 > 75 > 52 > 30 > 37 > 24 > 40 > 72 > 67 > 83 > 46 > 28 > 74 > 44
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 43 <<<     >>> § 45

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 44

1 omnes sibi in uino aequales uidentur, nullus inferior.
2 non pauper diuiti cedit, utpote qui pauperem esse se nescit: non infirmus ualido, cui omnis in bibendo est fortitudo: non mendicus locupleti, non ignobilis honorato, cum bibentes illum regem habeant qui bibendo superauit uiros.
3 meritoque scriptum est: aequalis uita hominibus uinum in ebrietate.
4 sed utinam et quod sequitur audires: bibas illud moderate, ut sis sobrius! nonhabes quod accuses uinum.
5 in iocunditatem creatum est, non in ebrietatem ab initio.
6 exultatio animae et cordis est, si moderate bibas, inmoderatior autem potus in iracundiam concitat et ruinas multas efficit.
Ambrosius HOME

bnf1732.224

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik