Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 23
| 1 | graue dicunt esse ieiunium: respondeant quis e ieiunio defecerit. |
| 2 | multi in prandio, plerique dum uomunt epulum fudere animam. |
| 3 | quod postremo animal ieiunium sibi causam fuisse mortis ingemuit? per escam laqueus non cauetur, in esca hamus latet: cibus deducit in foueam, cibus inducit in retia, cibus uisco etiam aues inligat, cibus uolantes deponit ad mortem. |
| 4 | quae non propter uentrem pericula? muta animalia crimen nesciunt et in hoc solo tamquam pro crimine puniuntur. |
| 5 | ieiunium sobrietas mentis est. |
| 6 | hoc uigent sensus, in hoc iudicia tractantur, in conuiuio pocula. |
| 7 | ieiunium custodit disciplinam, luxuriam sequitur inopia. |
| 8 | mater est luxuria famis secundum propheticum dictum. |
| 9 | ieiunium quietem diligit, luxuria inquietudinem: ieiunium otia serit, luxus negotia. |