| 1 | Daniel, uir desideriorum, trium ebdomadum ieiunio leones quoque docuit ieiunare. |
| 2 | missus in lacum in adamantis rigorem abstinentiae soliditate membra duratus non patuit uulneri. |
| 3 | sic eum constrinxerant ieiunia, ut in eius corpore ferarum morsibus locus esse non posset. |
| 4 | clausa tenebant leones ora, quae abstinentiae propheticae sanctitas comprimebat, ut ea ferae aperire non possent meriti quibusdam uinculis alligata. |