Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 17
| 1 | itaque tabulas legis, quas accepit abstinentia, conteri fecit ebrietas. |
| 2 | quid uero alia dicam ? nonne sterilitatem matris Sampso uini abstinentia fecundauit et parientem fecit ex sterili? quoniam iuxta praeceptum domini uinum non bibit. |
| 3 | nonne Annam non manducantem. |
| 4 | exaudiuit dominus et infecunditatem eius soluere ieiunia? ex quibus duo <qui> generati sunt, unus fortissimus, alius obseruantissimus, dignos se praebuerunt, qui ieiunii gremio diu foti et quodam abstinentiae fusi utero uiderentur. |
| 5 | idem itaque Sampso, qui matris sobrietate generatus est, allophylorum insultantium sibi ebrietate est uindicatus. |