| 1 | Moysen quoque cognouimus sitienti populo aquarum amaritudines temperasse, non uina. |
| 2 | cui petra aquam uomuit potuit et uini abundantia non deesse. |
| 3 | denique deus dixit: percuties petram, et exiet aqua et bibet populus, non dixit: exiet uinum in populo; periculosum enim erat uinum ministrare, quod fortiores ferre uix possent. |
| 4 | denique Moyses de ieiunio legem dedit, de uino non dedit. |