| 1 | Legimus etiam quod patrem Loth inebriauerint filiae in eo monte, ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant et habitabant in spelunca. |
| 2 | conuenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus. |
| 3 | solitudo, locus ferarum magis latibulis quam humanis aptior domiciliis. |
| 4 | fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae generatricis partus deterior. |