Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 9
| 1 | gula ergo nudos facit, ieiunia operiunt et exutos. |
| 2 | unde dominus ait: operui in ieiunio animam meam. |
| 3 | bonum operimentum quod et animam tegit, ne a temptatore deprehendatur, ne a temptatore nudetur. |
| 4 | bonum uelamen quod tegit culpam, tegit abstinentia, tegit gratia; beati enim quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. |
| 5 | tegit gratia, dum remittit et omnem abolet errorem: tegit abstinentia, dum obumbrat uitium et maesto abscondit affectu atque extenuat paenitendo. |
| 6 | etenim ieiunium et elimosyna a peccato liberant. |
| 7 | opertus erat Adam uirtutum uelamine priusquam praeuaricaretur. |
| 8 | sed tamquam exutus praeuaricatione uidit esse se nudum, quia indumentum quod habebat amiserat. |
| 9 | in diebus enim ieiuniorum uestrorum orietur inquit tibi matutinum lumen tuum et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te iustitia et circumdabit te maiestas domini. |
| 10 | bonum uestimentum lux. |
| 11 | scriptum est enim: circumdatus luce sicut uestimento. |
| 12 | bonum uestimentum, quando circumdat dominus et operit ieiunantes. |