monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 5 > 3 > . . . > 4 > 20 > 8 > 9 > . . . > 5 > . . . > 6 > 4 > 1 > 7 > 8 > 9 > . . . > 7 > 6 > 30 > 1 > 7 > . . . > A > 7 > 7 > 30 > 2 > A > 10 > 3 > 5 > 4 > 14 > 2 > 9 > 8 > 10 > 12 > 11 > 13 > 6 > 1 > 16 > 15 > 2 > 14 > 3
Ambrosius, De Fide, 2, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, CAPUT III.

33 [Alias cap. II.] Sed quid vobis videtur, qui bonum et verum Deum Dei Filium denegatis; cum scriptum sit quod nullus Deus, nisi unus [I Cor. VIII, 4]? Nam etsi sunt qui dicantur dii, an inter eos Christum annumeratis, qui dicuntur, et non sunt? Cum speciale sit eius, ut semper sit: et praeter ipsum bonus et verus alius Deus non sit; quoniam in ipso est Deus: speciale autem etiam Patris sit, ut post ipsum verus alius Deus non sit; quia unus Deus, nec iuxta Sabellianos Patrem Filiumque confundens, nec iuxta Arianos Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, ut Pater et Filius; separationem divinitatis non habent.
Ambrosius HOME

bnf8907.652 csg95.88