Alcuinus, de Dialectica, CAPUT XVI. DE PERIHERMENIIS.
| 1 | C. Perihermeniarum subtilitates a te audire desidero, de quibus dictum est, Aristotelem in mente tinxisse calamum, dum eas scriptitabat [Al., scriptitaret]. A. Subtilitas earum nimia est; sed angustia nostrae disputationis pauca de eis tangere habet; et tantummodo, quo illae spectent, aperiendum videtur [Al., est]. |
| 2 | C. Illius nominis interpretationem primum expone. A. Perihermeniae dicuntur, quasi de interpretatione. C. Quomodo de interpretatione? A. Omnis quippe res, quae una est, et uno significari sermone poterit, aut per nomen, aut per verbum demonstratur. C. Quomodo demonstratur vel hoc, vel illud? A. Per nomen substantia omnium rerum significatur, ut, homo. Per verbum actio vel passio cuiuslibet rei ostenditur, ut, homo currit; homo uritur. Quae duae partes orationis interpretantur totum, quidquid mens conceperit ad eloquendum [Mss., loquendum.] |
| 3 | C. Quid est, conceperit? A. Conceperit, id est, intellexerit; omnis enim elocutio mentis [est] interpres; quia quod mens intelligit, elocutio interpretatur per catafasin vel apofasin. |
| 4 | C. Haec duo nomina, quae induxisti, Latino ore profer. A Catafasis [κατάφασις] est affirmatio; ut, homo currit. Apofasis [ἀπόφασις] est negatio; ut, homo non currit. |
| 5 | C. Quot species sunt Perihermeniarum? A. In septem species praedictus philosophus [Al., ipse Aristoteles] eas dividit, id est, nomen, verbum, orationem, enuntiationem, affirmationem, negationem, contradictionem. C. Num me iterum per grammaticam ducere disponis? A. Dispono, sed excelsiore gradu. Et si interrogas, videbis, quantum distat dialectica [Al., dialecticae] subtilitas a grammatica simplicitate. |
| 6 | Definitio nominis |
| 7 | C. Nomen quid est? A. Vox significativa secundum placitum, sine tempore, diffinitum aliquid significans, in nominativo casu, cum est et non est, in obliquis casibus nihil, cuius nulla pars est significativa separata. Ut: Socrates. C. Lucidius hanc philosophicam diffinitionem explana. A. Nomen est vox significativa. Nam omne nomen aliquid significat, visibile vel invisibile, substantiale vel accidens. C. [Quomodo substantiale, vel accidens]? A. Omnis enim natura, quae substantia dici potest; ut homo. Et omni igitur naturae, praeter Dei solius, aliquid accidit; ut homini in corpore calor, in animo disciplina. |
| 8 | C. Nunquid non Deo accidit bonitas, iustitia, et caeterae virtutes? A. Non accidit ei bonitas et iustitia; sed [Al., quia] ipse est bonitas et iustitia. ita et de aliis virtutibus sentiendum est. |
| 9 | C. Quid est, secundum placitum? A. Id est, secundum compositionem singularum gentium. Nam res eaedem omnibus gentibus sunt; nomina vero diversa, et secundum placitum imponentium composita, ut auri eadem natura est apud Graecos et Latinos; dum illi hoc Kryson nominant, isti aurum. C. Quomodo sine tempore? A. Quia nomen tempus non attrahit, sicut verba faciunt. |
| 10 | C. Quid est, diffinitum aliquid significat? A. Omne enim nomen in nominativo casu cum verbo substantiali sum aliquid certum significat, in affirmatione vel negatione; ut, homo sum, homo es, homo est. Arbor non sum, non es, non est. In obliquis vero casibus nihil certum significat, nisi additis aliis partibus ab plenam significationem, ut, Hominis istius est liber iste; ut, Huic homini da hunc librum; ut, Hunc hominem legere fac librum istum, ut, Ab hoc homine librum istum didici. |
| 11 | C. Quid est, cuius nulla pars est significativa separata? A. Nam Socrates trisyllabum nomen est; separatis vero singulis syllabis, nil per se significat, nec So, nec cra, nec tes. |
| 12 | C. Num non domus, si dividitur in duas syllabas, id est, do et mus, significat tamen aliquid? et talia innumera. A. Significat enim, sed nihil ad prioris nominis significationem pertinet secundi nominis significatio. Nam mus animal est per se; et do verbum aliquid actionis significans: sed utrorumque significatio nil ad domum significandam pertinet. |
| 13 | C. Qualiter in compositis nominibus, ut est hircocervus, quod graece tragelaphus dicitur; num non ideo hircocervus videtur dici, quia quamdam similitudinem habet cervi, quamdam hirci? A. Forte fieri potest, ut ideo dicatur. Sed si hircocervum nomino, quod animal tunc intelligis me significare; vel hircum vel cervum [Mss., hircorum vel cervorum]? C. Nec hircum, nec cervum; sed illud animal, quod eo solet nomine significari. A. Et ideo nihil illud nomen separatum significat, quod ad primam naturam pertineat, quam primo significare incipiebat. |
| 14 | Definitio verbi. |
| 15 | C. Verbum quid est? A. Vox significativa secundum placitum, cum tempore diffinitum aliquid significans, et accidens. C. Intelligo enim ex prioris diffinitionis interpretatione, quid est vox significativa, et quid secundum placitum. Et forte quid sit cum tempore video, quia verbum solet secum tempus attrahere. Sed expone, quid sit diffinitum aliquid significans et accidens? A. Nam omne verbum certam significat actionem et [Al., vel] passionem, ut, video vel videor. Et cuilibet substantiae illa actio vel passio solet accidere, ut, puta, homini videre vel videri. |
| 16 | C. Si omnia [verba] actionem [Ms., actum] vel passionem significant, unde aliqua dicuntur neutralia? A. Non ideo, quod unam ex his non habeant significationem; sed quia uniformiter semper proferuntur, id est, vel actum solum, ut manduco, curro; vel passionem, ut, vapulo, veneo. Sed haec alias. |
| 17 | Definitio orationis. |
| 18 | C. Oratio quid est? A. Congrua partium ordinatio, perfectam sententiam demonstrans, cuius partium aliquid separatum significativum est. C. Quomodo separatum significativum? A. Plena oratio: Virgilius Aeneadas cecinit. Virgilius igitur et Aeneadas et cecinit haec tria separata aliquid per se significant: Virgilius hominem, Aeneadas gentem, cecinit [actum]. |
| 19 | Definitio enuntiationis. |
| 20 | C. Quid est enuntiatio? A. Enuntiatio est oratio veri vel falsi significativa. C. Quomodo veri vel falsi significativa? A. Principales sunt species orationis, secundum dialecticos, quinque; sed haec sola, id est, enuntiativa verum aliquid vel falsum significat; ut, homo est, vel homo non est; Socrates disputat, Socrates non disputat. Horum enim unum verum esse necesse est, id est, aut Socratem disputare, aut Socratem non disputare. Et in hac sola specie philosophi, qui de veritate rerum vel de falsitate disputaverunt, omnes suas posuerunt controversias. |
| 21 | C. Num et illae aliae species quatuor ad dialecticos non pertinent? A. Non pertinent ad dialecticos, sed ad grammaticos. |
| 22 | C. Tamen illarum nomina cum exemplis dicito. |
| 23 | Interrogativa |
| 24 | A. Est enim quaedam species orationis interrogativa, ut: Quo te, Moeri, pedes? an, qua [Ms., et quo] via ducit, in urbem? |
| 25 | Imperativa. |
| 26 | Est quoque quaedam species orationis imperativa |
| 27 | Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis. |
| 28 | Deprecativa. |
| 29 | Est etiam quaedam orationis species deprecativa, ut: Iuppiter esto pius, precibus si flecteris ullis. |
| 30 | Vocativa. |
| 31 | Est etiam species quaedam orationis vocativa, ut: Huc ades, o Meliboee. Sed nulla harum specierum aliquid verum vel falsum significare potest; sed sola enuntiativa aliquid veritatis vel falsitatis ostendit. |
| 32 | Definitio affirmationis. |
| 33 | C. Affirmatio quid est? A. Affirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut, Socrates est; vel alicuius de aliqua re, ut, Coelum volubile est. |
| 34 | Item definitio contradictionis et negationis |
| 35 | C. Negatio quid est? A. Negatio est alicuius ab aliquo, ut, Socrates non est; vel alicuius de aliqua re; ut, coelum volubile non est. C. Contradictio quid est? A. Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut: Socrates disputat; Socrates non disputat. |
| 36 | Philosophia |
| 37 | Physica |
| 38 | Arithmetica Geometria Musica Astronomia. |
| 39 | Ethica |
| 40 | Prudentia Iustitia Fortitudo Temperantia. |
| 41 | Logica |
| 42 | Dialectica Rhetorica . |