monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11 > 15
Alcuinus, de Dialectica, XIV. DE SPECIEBUS DIFFINITIONUM. <<<     >>> XVI. DE PERIHERMENIIS.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT XV. DE TOPICIS.

1 C. Quae sunt Topica? A. Argumentorum sedes, fontes sensuum, origines dictionum. C. In quot species dividuntur topicorum argumentationes? A. Topicorum, id est, localium argumentatio triplex est, quia sunt argumenta, aut in ipso negotio, de quo agitur; aut ex rebus aliis tracta nascuntur; aut certe extrinsecus assumuntur.
2 C. Primam expone speciem. A. Tribus modis ab ipso negotio, secundum dialecticos, sumuntur argumenta. A toto, a partibus, a fine. C. Exemplis confirma. A. Totum duobus modis dici solet: aut a genere, ut, si quaeratur, an iustitia utilis sit, fiat huiusmodi syllogismus: Omnis virtus utilis est; iustitia autem virtus [est]: ergo iustitia utilis est. Hic autem a toto, id est, a genere, virtute scilicet, quae iustitiae genus est, comprobatur, iustitiam utilem esse. Item totum est, quod ex multis partibus integrum constat; ut, mundi integritas ex multis conficitur partibus, cuius quaedam pars homines sunt. At si quaeratur, si humanae res divina providentia regantur, fiat huiusmodi syllogismus: Si mundus Dei providentia regitur, homines autem pars mundi sunt; humanae igitur res divina providentia reguntur. Hic necesse est intelligi, id parti congruere, quod toti convenit [Edit., toto evenit]. Item a partibus argumenta ducuntur [Edit., dicuntur]: ut si quaestio sit, an sit utilis medicina, dicatur: Si depelli morbos salutemque servari, mederique vulneribus utile est, quae sunt partes medicinae, utilis est ergo medicina. Item a fine, quem quidam notam vocant, fit argumentum; ut, si quaeratur, an iustitia bona sit, fiat syllogismus talis: Si beatum esse bonum est, et iustitia bona est; hic est enim iustitiae finis, ut qui secundum iustitiam vivat [Mss., quis . . . vivat, et], ad beatitudinem perveniat; et necesse est eam rem bonam esse, cuius finis bonus est.
3 C. Illa argumenta, quae aliunde attrahuntur, quot species habent? A. Tredecim. Alia a coniugatis fiunt, alia a genere, alia a specie, alia a similitudine, alia a differentia, alia a contrariis, alia a consequente, alia ab antecedentibus, alia ab adiunctis, alia a repugnantibus, alia a causis, alia ab effectis, alia a comparatione. C. Hoc quoque exemplis lucidius aperi. A. Faciam.
4 A coniugatis.
5 Primum a coniugatis ducitur argumentum hoc modo, cum ex coniugatione, id est, derivatione nominis vel verbi fiat coniectura; ut, si scripsit, scriptor est; si compascuus ager est, ius est compascere; compascuus enim et compascere inter se iuncta sunt. Et Terentius: Homo sum, humani a me nihil alienum aestimo. Et Cicero: Verrem dixit everrisse [Ms., evertisse] provinciam.
6 A genere.
7 A genere argumentum est, quando a re generali ad speciem aliquam descenditur; ut, Mulierum genus avarum est; nam Euripila auro vitam viri vendidit [Mss., Erypila, al., Eriphyle . . . prodidit]. Et item: Si libidinosus, et adulter; si avarus, et fur.
8 A specie.
9 A specie; ut cum probare crudelem volumus, quaedam ab eo crudeliter facta doceamus. Item illud Virgilii (Verg. Aen. 7, 363): At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledeamque Helenam Troianas vexit ad urbes? Nam Phrygius pastor species est; et si istud ille unus fecit, et illi [Ms., alii] hoc Troiani generaliter facere possunt. Species enim semper subest generi, ut homo subest animali. Ac ideo genus totum dicitur, species pars; ut cupiditas genus est omnium libidinum. Pars etiam quaedam cupiditatis, id est species, avaritia.
10 A similitudine.
11 A similitudine argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut ex eo, quod certum circa rem similem acciderit, id quoque, quod dubium est, et in quaestionem venit, comprobetur. Inspicitur saepe similitudo in contrariis; ut: Si his qui imprudentes laeserunt, ignosci convenit, his qui necessario profuerunt, gratiam habere non oportet. Hic contraria sunt, prodesse et nocere. Similitudo autem animorum est, quod neque ille voluit obesse, neque hic prodesse. Fit et per paria, cum non ex contrariis rebus, sed ex simillimis per naturam probabile colligimus argumentum. Num ut locus in mari sine portu navibus intutus est; sic animus, qui sine fide est, amicis non potest esse portuosus. Fit et in his rebus, quae sub eamdem rationem cadunt, dum ex unius rei ratione alterius quoque ratio comprobatur; ut puta, qui filium vendidit, iniquam rem fecerit; et qui emit, inique fecerit [Mss., fecit].
12 A differentia.
13 A differentia fit [Mss., est] argumentum, quando per differentiam aliquae res separantur, ut Virgilius (Verg. Aen. 10, 581): Non Diomedis equos, non currum cernis Achillis.
14 Fit quoque differentia, cum in eodem genere species ab alia specie secernitur, ut Marcus Tullius: Qualis in urbana provincia fuerit Verres, talem in provinciali esse.
15 A contrariis
16 A contrariis sumitur argumentum, quando res sibimet discrepantes opponuntur; ut Virgilius (Verg. Aen. 9, 94): O genitrix, quo fata vocas, aut quid petis istis? Mortaline manu factae immortale carinae Fas habeant; certusque incerta pericula lustret Aeneas? Iovis [Iupiter] ad Berecynthiam fertur dixisse. Et: Si desertor appellandus est, qui hostem vitat ac fugit, is certe, qui non vitavit, nec fugit, sed ultro appetit [Ms., appetiit], desertor nullo modo dici potest. Et: Si honestum est aliquid, turpe non est. Et: Si iure factum est aliquid, non potest pro iniuria vindicari.
17 A consequente.
18 A consequente, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut Virgilius (Verg. Aen. 1, 531): Non nos aut ferro Libycos populare Penates Venimus; aut raptas ad littora vertere praedas, Non ea vis animo. Et reliqua. Et: Si mulier peperit, cum viro concubuit; peperit: igitur, consequens fit, necesse est, quia concubuit cum viro.
19 Ab antecedentibus.
20 Ab antecedentibus argumentum est, quando ex his, quae prius gesta sunt, consequentia approbantur. Ut Marcus Tullius pro Milone: Cumque ante diem tertium praedixerit Clodius, Milonem periturum; cum ille non dubitaverit aperire, quid esset facturus, vos potestis dubitare quid fecerit? Praecessit enim praedicatio [Forte, praedicatio], et secutum est factum. Et reliqua.
21 Ab adiunctis.
22 Ab adiunctis argumenti fides sumitur, cum probabiliter ostenditur, quid sit ex re quaque venturum, ut Virgilius (Verg. Aen. 8, 147): . . . . . Nos si pellant, nihil abfore credunt Quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant. Omnis enim res habet aliquid praecedens, aliquid simul, aliquid subsequens: et ideo ex his omnibus argumenta colligimus. In adiunctis etiam, ut Cicero voluit, maxime quaeritur, quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit; qui locus maxime ad coniecturam pertinet. Ante rem, apparatus, colloquia. In re, strepitus pedum. Post rem, pallor, rubor, et si qua sunt similia
23 Locus ab antecedentibus, et consequentibus et repugnantibus in eo differt a coniunctis sive adiunctis [quod] coniuncta non semper eveniunt; consequentia vero semper. Ea igitur sunt consequentia, quae rem necessario consequuntur, ut: Si dies est, lucet. Item, antecedentia et repugnantia; quidquid enim consequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario [et quidquid antecedit, id trahit consequentem necessario]; et quidquid repugnat, eiusmodi est, ut cohaerere nunquam possit.
24 A repugnantibus.
25 A repugnantibus argumentum est, quando illud quod obiicitur reo, aliqua contrarietate destruitur. Ut Cicero dicit: Is igitur non modo a te periculo liberatus, sed etiam amplissimo honore ditatus arguitur, domi suae te interficere voluisse. Item: Si, qua die caedes ista Romae facta est, ego Athenis fui, in caede interesse non potui.
26 A causis.
27 A causis argumentum ducitur, quando ex consuetudine communi res, quae tractatur, fieri potuisse convincitur. Ut Terentius (Ter. And. 3,4,3): Ego non nihil [Mss. τὸ nihil omittunt] veritus sum, dudum abs te cavere, ne faceres, Quod vulgus servorum sollicitat [Al., solet] dolis ut me deluderes.
28 Fit quoque hoc modo a causa argumentum, dum causam adulterii libidinem esse dicimus; sive parricidii, avaritiam. Sed et tum latius disputandum est de vi causae, id est, avaritiae sive libidinis; quatenus si causa turpis videatur, res quoque inhonesta videatur; ut: Qui lucri faciendi causa venit in templum, sacrilegus est. Non enim res maleficium facit, sed causa faciendi; nec exitu, sed conatu malefacta existimantur.
29 Ab effectis.
30 Ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt, aliquid approbatur, ut Virgilius (Verg. Aen. 4, 13): Degeneres animos timor arguit. . . . . Nam timor est causa, ut degener sit animus; quod timoris est effectivum.
31 Efficientia sunt, quae vel vi sua aliquid conficiunt, ut ignis incendium; vel sine quibus effici non potest aliqua res, ut naves sine trabibus. Efficientia alia sunt necessaria, alia non. Huic loco efficientium causarum iunctus locus est, effectus a causis, id est, eventus; ut enim causa, quid sit effectum, indicat; sic effectus, quae fuerit causa, demonstrat, ut fumus ignem. Et ideo Cicero loco causarum efficientiam [Edit., loco efficientiae] posuit, eventum vero loco effectorum; ut si quem [Edit., siquidem] insolentem probaveris, dicas, etiam arrogantem futurum. Ita per [Ms. om. per] eventum, id est, effectum insolentiae arrogantiam probas; arrogantiae vero causam, id est, efficientiam, insolentiam [Al., arrogantiae causa est insolentia.]
32 A comparatione.
33 A comparatione argumentum ducitur, quando per collationem personarum sive causarum sententiae ratio confirmatur. Et semper augendae rei studet comparatio; fitque tribus modis; a maiore, a minore, a pari.
34 A maiore hoc modo; ut Virgilius (Verg. Aen. 7, 335): Tu potes unanimes armare in praelia fratres.
35 Ergo qui in fratribus hoc potes, quanto magis in aliis. Item a maiore: Si adulterum occidere licet, licet et loris caedere.
36 A minorum comparatione, ut: Si furem nocturnum occidere licet, quid [Al., cur non] latronem? Item a minore: Si exiguae pecuniae causa peccare non dubitabit, quid cum illi maius esset propositum lucrum? Certe non abstinuit [Al., non abstineret].
37 A parium comparatione, ut Virgilius (Verg. Aen. 10, 81,82): Tu potes Aeneam manibus subducere Graium: Nos aliquid Rutilos contra iuvisse nefandum est? Item a pari: Si quis neget caedem a se esse factam, eo quod non ipse percusserit; dicitur ei, nihilum interesse ut auctor quis fuisset caedis, an ipse percusserit, quia ex utroque in eumdem exitum scelus venerit.
38 C. Si evangelicae similitudines pertinent, an non, ad istas species, ubi dixisti a similitudine vel a contrario argumenta esse ducenda? A. Pertinent utique. C. Quonam modo? A. Quaedam enim similitudines a pari dicuntur, quaedam a contrario. Quae vero a paribus, his verbis iungi possunt: Sicut istud, sic et illud. Sicut de servo, qui dimissus a Domino suum suffocavit conservum, dici potest: Sicut Dominus huic servo nequam non dimittenti conservo suo fecit; sic pater vester coelestis faciet vobis. Et reliqua.
39 Item de feneratore qui, cum duobus debitoribus donavit quod debebant, ab eo plus dilectus est, cui plus donavit. Et de homine qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem; minorem in longinquo luxuriantem, et innumerabilia huiusmodi. De his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei, cui adhibentur, insinuandae.
40 Quae sunt a contrario, his verbis iungi possunt: Si istud, quanto magis et illud. Ut ille, qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut tres panes accommodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui suos servos diligens hortatur, ut petamus [Al., petant], dabit bona petentibus se? Item iniquitatis villicus, qui falsatis chirographis providebat sibi et laudatus est a domino suo; hoc argumento concludendus [Al., concludendum] est: si laudari potuit ille a domino suo, qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui praecepta [et] instituta fideliter agunt [Al., servant]. Sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad iudicem Deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est.
Alcuinus HOME

bmv337.48 bmv405.121 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.298 csg270.28 csg273.115 vat3850.5 zbzC0080.76v

Alcuinus, de Dialectica, XIV. DE SPECIEBUS DIFFINITIONUM. <<<     >>> XVI. DE PERIHERMENIIS.
monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik