monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11 > 15 > 14
Alcuinus, de Dialectica, XIII. DE MODIS DIFFINITIONUM. <<<     >>> XV. DE TOPICIS.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT XIV. DE SPECIEBUS DIFFINITIONUM.

1 C. Quot species sunt diffinitionum? A. Quindecim. Sed aliae ex his ad dialecticos pertinent, aliae ad rhetores. C. Illas maxime velim audire, quae magis ad dialecticos pertinent. A. Est enim principalis diffinitio, quae substantiam cuiuslibet naturae propriae [Mss., proprie] demonstrat, qua maxime philosophi utuntur, ut: Homo est animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax; haec enim diffinitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.
2 Item est species diffinitionis, quae a notitia dicitur, et rem aliquam per actum significat, non per substantiam, ut: Homo est quid [Ms., quod] rationale conceptione et exercitatione naturali praeest animalibus cunctis; hic enim actum hominis significat, non substantiam. Item in Psalmis: Beatus vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte: hic enim per actum significatur quid agat beatus vir.
3 Item est species diffinitionis, quae qualitativa dicitur, quae quamlibet personam per qualitatem designat, ut, si quaeratur, qualis sit homo, respondetur: Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet, inter bonum malumque discernit. Item in psalmis propheta ostendit, qualis sit Christus, dicendo: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.
4 Item diffinitio est per differentiam; ut si quaeratur quid inter regem et tyrannum sit, adiecta differentia, quid uterque sit, diffinitur hoc modo: Rex est pius et modestus; tyrannus vero impius et immitis. Et in psalmo: Mutuatur peccator et non solvit: iustus autem miseretur et tribuit.
5 Item fit diffinitio quaedam per privantiam [Al., privationem], ut si quaeratur quid sit substantia, dicatur quod neque qualitas est, neque quantitas, neque aliquod accidens; hoc enim genere diffinitionis et Deus utcunque intelligi potest; dum enim, quid sit Deus, nullo modo comprehendere valeamus, id est, naturam eius, ut est, nullus effari potest; sed ex eo, quod non est, secundum philosophos, definiendus est; ut si dicamus: Deus neque corpus est, neque animal, neque ullum elementum, neque sensus noster, neque intellectus, neque aliquid, quod ex his capi possit.
6 Item quaedam diffinitio est per indigentiam pleni in eodem genere; ut, si quaeratur, quid sit quadrans; respondetur, cui dodrans deest, ut sit assis.
7 Item quaedam diffinitio est per laudem, ut: Dux [Mss., Lex est animi consilium] est animus, [consilium] et disciplina civitatis. Et in psalmo: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
8 Item quaedam diffinitio est quasi iuxta rationem, id est, cum maioris rei nomine [Al., in homine] minor res ostenditur; ut, Homo est minor mundus; et: Edictum est lex annua [Al., animi].
9 C. Cui enim parti dialecticae artis hae diffinitiones maxime iungendae sunt? A. Topicis.
Alcuinus HOME

bmv337.48 bmv405.119 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.296 csg270.26 csg273.111 vat3850.5 zbzC0080.75v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik