monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11 > 15 > 14 > 12 > 13
Alcuinus, de Dialectica, XII. DE ARGUMENTIS. <<<     >>> XIV. DE SPECIEBUS DIFFINITIONUM.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT XIII. DE MODIS DIFFINITIONUM.

1 C. Modo enim velim ut diffinitionum modos et divisiones enuclees mihi. Et primum dicito, quid sit diffinitio? A. Diffinitio est oratio brevis et lucida eius rei de qua quaeritur, naturam ab aliis rebus divisam propria significatione concludens. C. Quomodo haec incipere debet [vel] finiri [Edit., diffiniri]. A. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere, dehinc paulatim currendo per partes devenire debet ad id, in quo solum est id, quod diffinitum est: ut hi qui signa formant, primo immensum sibi deligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscindendo superflua ad formandos vultus et membra perveniunt. Sic diffinitio a genere incipiens, depulsa paulatim generalitate verborum ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere.
2 C. Da exemplum. A. Homo est substantia animata, rationalis, mortalis, risus capax. A latitudine substantiae primo haec incipit diffinitio; quia quidquid naturarum est, substantia dici potest. Deinde dicit hominem substantiam animatam; in eo, quod dicit animatam, secernit eam ab his quae animam, id est vitam, non habent. In eo, quod dicit, rationalis, segregat eam ab omnibus rationem non habentibus. In eo, quod dicit, mortalis, dividit [Al., separat] eum ab angelis, qui non moriuntur. Et sic pervenit ad proprietatem hominis, id est, risus capax, quod solius est hominis.
Alcuinus HOME

bmv337.47 bmv405.118 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.295 csg270.25 csg273.109 vat3850.5 zbzC0080.75r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik