monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11 > 15 > 14 > 12
Alcuinus, de Dialectica, XI. DE CONTRARIIS VEL OPPOSITIS. <<<     >>> XIII. DE MODIS DIFFINITIONUM.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT XII. DE ARGUMENTIS.

1 C. Argumentorum rationem diversitatemque voluissem, ut enotares [Mss., enucleares] mihi. Et primum, ut dicas, quid sit argumentum, flagito. A. Argumentum est rei dubiae affirmatio. Et constat ex annuntiatione [Forte, enuntiatione]. C. Annuntiatio quid est? A. Oratio verum aut falsum significans, in nominativo casu cum [Hoc est, addito] est et non est; ut: Homo est, homo non est.
2 C. Quid in aliis casibus? A. Nihil verum significat addito est [vel] non est, nisi addantur aliae partes, ut, hominis est, ut mortalis sit et rationalis. Item, homini est risus proprium [Edit., proprietas] accidens. Ita et [in] caeteris casibus. C. Scio cum dico: Homo est, vel, homo non est, verum esse vel falsum. Sed cum dico: Homo vel non homo; homo enim nomen est; sed quid sit non homo velim ut dicas. A. Homo nomen est, ut dicis; non homo infinitum nomen est; hominem enim negas, nec tamen quid sit ostendis.
3 C. Argumentorum rationes [Al., enumerationes] prosequere, et quomodo proponantur edissere. A. Aliae igitur sunt propositiones argumentorum universales; aliae particulares, aliae singulares, aliae indiffinitae. C. Harum singularum exempla profer. A. Universales sunt, ut, Omnis homo iustus est, vel: Omnis homo iniustus est. Particulares, ut, Quidam homo iustus est, vel: Quidam homo iniustus est. Singulares, ut, Homerus iustus est, vel: Homerus iniustus. Indiffinitae, ut, Homo iustus est, vel: Homo iniustus est.
4 C. Quomodo hae appellantur propositiones argumentorum? A. Hae enim sunt simplices, et appellantur categoricae, id est, praedicativae. C. Unde dicuntur praedicativae? A. Quia homo substantia est, iustitia accidens; et praedicatur de homine. C. Quid est inter hominem et iustum; nonne sunt duo nomina, [et duo termini]? A. Sunt enim duo nomina et duo termini; et terminus maior de termino minori praedicatur. C. Quomodo? A. Iustitia enim de homine praedicatur, et homo est minor terminus. Non enim de solo homine, sed de Deo et angelis iustitia praedicatur; et ideo maior terminus iustitia est quam homo, quia latius patet [Mss., vadit]; et homo subiectus est iustitiae; et minor terminus subiectus dicitur; maior, quia [Ms., qui] latius vadit, praedicatus terminus dicitur. C. Mirum mihi est, quomodo accidens maior sit quam substantia. A. Quid enim, candela vel lux, quae de candela emicat, maior vel melior? C. Utique lux. A. Nonne lux accidens est candelae, et candela substantia est? C. Est, et agnosco in eo accidens posse esse substantia melius et maius. Sed prosequere caetera.
5 A. Sunt enim aliae propositiones argumentorum hypotheticae, id est, conditionales. C. Quomodo conditionales? A. Quibus conditio aliqua supponitur; et sunt duplices, hoc modo, ut Omnis homo, si bonus est, iustus est; ita tandem iustus est homo, si bonitatem habet. Item: Coelum, si rotundum est, volubile est; ita tandem [Coelum] volubile est, si rotundum est.
6 C. An necesse est, ut priora repetam, unum terminum maiorem esse, alterum minorem? A. Non, quia saepe accidit aequales esse terminos, ut, homo risibilis est. Nam alia natura risibilis non est, nisi homo; nec latius risibilis vadit [extenditur], nisi ad hominem solum.
7 C. Quomodo discerni possunt, quae sint aequales vel inaequales? A. Quod aequales aequaliter circumverti possunt, hoc modo: Quidquid homo est, risibile est; et Quidquid risibile est, homo est. Nec sic inaequales circumverti possunt, ut, Quidquid homo sit, iustum sit; vel Quidquid iustum sit, homo sit.
8 C. Quomodo quaelibet res his argumentis confirmari potest aut destrui? A. Hoc modo: Si omni homini recte loqui bonum est, tum grammatica bona est. Nulli dubium est, quin recte loqui bonum est; utique grammatica bona est; quia rectiloquium sine grammatica esse non potest. Item: Si rusticitas mala est, utique grammaticam non legere malum est, quia omnis homo absque grammatica rusticus est. Item: Si omnis sapientia bona est, utique philosophia bona est, quia philosophia summa sapientia est. Et hi sunt syllogismi conditionales.
9 C. Et qui sunt praedicativi? A. Qui simpliciter vadunt [Al., constant], hoc modo, ut. Omne iustum honestum; omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum. Haec [enim] universalia confirmativa dicuntur; quia universaliter concluditur, omne iustum bonum esse. Item: Omne iustum honestum; nullum honestum turpe; nullum igitur iustum turpe. Hic enim ex universali affirmatione transit ad universalem negationem, et confirmat nullum iustum esse turpe. Item: Quoddam iustum honestum; omne honestum utile; quoddam igitur iustum utile. Hic particulariter affirmat quoddam iustum utile esse. Item: Quoddam iustum honestum; nullum honestum turpe; quoddam igitur iustum non est turpe. Hic quoque particulariter per negationem affirmat, quoddam iustum non esse turpe. Horum enim syllogismorum multae sunt species. Sed haec [Ms., hae] ad praesens sufficiant ad cognoscendum universales et particulares conclusiones in affirmando et negando.
10 C. Qualiter syllogismus confici debet? A. Ex tribus saepissime membris; ita ut ex duabus primis propositionibus tertia conficiatur conclusio. Ut si quaeratur, an castitas utilis sit, dicamus: Omnis virtus utilis est; castitas autem virtus est: castitas igitur utilis est. Ex utilitate igitur et virtute quoddam tertium colligitur et necessario concluditur, ut castitas utilis sit.
Alcuinus HOME

bmv337.46 bmv405.113 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.292 csg270.22 csg273.102 vat3850.5 zbzC0080.73v

Alcuinus, de Dialectica, XI. DE CONTRARIIS VEL OPPOSITIS. <<<     >>> XIII. DE MODIS DIFFINITIONUM.
monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11 > 15 > 14 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik