monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11
Alcuinus, de Dialectica, X. DE HABERE. <<<     >>> XII. DE ARGUMENTIS.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT XI. DE CONTRARIIS VEL OPPOSITIS.

1 C. Dum saepius in nostra disputatione de contrariis introduxisti [Al., mentionem fecisti], contrariorum vel oppositorum velim rationem exponas. A. Contrariorum vero genera quatuor sunt, quae Aristoteles anticimena [ἀντικέιμενα], id est, opposita vocat. Primum genus est, quod diversum vocatur, ut sapientia, stultitia: quod genus in tres dividitur species. Nam sunt quaedam ex eis [Mss., sunt quaedam eius], quae medium habent, ut candidum et nigrum medium habent colorem pallidum et fuscum. Sunt quaedam quae sine medio sunt, ut salus, aegritudo: horum nihil medium est, quia necesse est unum e duobus inesse corpori. Et sunt quaedam, quae medium habent, sed sine nomine est medietas eorum, nisi huic, oppositorum negatione, formetur nomen; ut iustum et iniustum habent quiddam medium, ut est sputa screare, aures purgare, quae vocabulum non habent, nisi dicamus nec iustum nec iniustum.
2 Secundum genus contrarietatis est relativorum, quae ita sibi opponuntur, ut ad se conferantur, sicut duplum et simplum, magis et minus. Et hoc solum genus oppositorum conferatur.
3 Tertium genus est, quae per habitum et privationem fiunt; in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt caecitas et visus; in videndo enim et non videndo consistunt. Haec in eodem loco sunt; utrique namque, caecitati et visioni, in oculis locus [est]. In tempore congruo, ut calvum non dicere, nisi si eo tempore, quo capillos habere debuerat, non habeat: capillos vero habere, vel non habere sibi oppositum est.
4 Quartum vero genus contrarietatis ex affirmatione et negatione, ut Homerus disputat, Homerus non disputat; Macharius currit, Macharius non currit: quod genus apud dialecticos omnes quaestiones pene generare solet.
5 C. Si aliquando mala malis opponuntur? A. Etiam secundum philosophos, qui virtutes semper medias esse dixerunt, et ex utraque parte habere vitia. Et hoc reor Apostolum significasse, dum dicit: Via regia nobis gradiendum, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinandum: ut plus iustum, et minus iustum. C. Quomodo plus iustum? A. Plus iustum [Mss., iusto] est severitas; minus iusto adulatio. Inter quae duo mala mediam iustitiam locaverunt. Similiter inter versutiam, hebetudinemque, prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam fortitudo regnat.
6 C. Quot modis prius dicimus? A. Quinque modis aliud [Edit., alius] altero prius dicitur. Primus est, cum aliquem dicimus tempore priorem, id est, seniorem. Secundus modus est numero, dum dicimus, unum esse prius quam duo, quia duo ex uno nascuntur, non unum ex duobus; et uno pereunte duo esse non possunt; duobus autem pereuntibus, unum tamen permanet. Tertius modus est ordinis, ut in disciplinis prius est singularium [Mss., singularum] discere formas, et nomina litterarum; dehinc syllabarum coniunctiones cognoscere; tunc verborum sumere notitiam; postremus nobis est orationis [Edit., rationis] usus assumendus, propter quem cuncta quasi praecurrentia membra prius discimus. Quartus modus est, dum feliciores et meliores, priores vulgus assolet dicere. Quintum genus est, quando illud prius est, quod ex se [Mss., esse] alterum facit, ut exempli gratia, si homo est, recte eum dicimus animal rationale, mortale, risus capax. Sed hoc genus prioris, in se converti potest. C. Quomodo? A. Nam quidquid homo est, animal est mortale, rationale, risus capax; item, quidquid animal est mortale, rationale, risus capax, hominem esse necesse est. Sed tamen hominem necesse est prius esse; et sic tandem ista definitio vel conversio vera esse poterit.
7 C. Modos quoque, quibus aliquid simul esse dicamus, voluissem audire. A. Tribus modis aliquid simul esse dicimus, aut tempore, aut natura, aut genere. C. Da exempla A. Tempore, ut duos homines uno tempore simul esse dicimus, verbi gratia Albinus et Homerus. Natura, ut simplum et duplum. Genere, ut animalia, quae specie discernuntur; aliud pedestre, aliud volatile, aliud aquatile, quibus omnibus aequaliter animal genus est. C. Quot modis fit differentia? A. Materia, aut opere, aut in utroque. C. Pone exemplum. A. Materia, si sint annuli similes duo, unus aureus, alter argenteus. Opere, si ex auro dissimiles annuli fabricentur. Utroque, ut si annulus sit aureus et stilus argenteus.
Alcuinus HOME

bmv337.45 bmv405.109 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.289 csg270.20 csg273.95 vat3850.5 zbzC0080.72r

Alcuinus, de Dialectica, X. DE HABERE. <<<     >>> XII. DE ARGUMENTIS.
monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3 > 32 > 2 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik