Alcuinus, de Dialectica, CAPUT X. DE HABERE.
| 1 | C. Restat, ut de habere incipias dicere, et quot modis habere dicamur aliquid? A. Octo habendi sunt species. Prima est, quoties animo aliquid habemus, ut iustitiam, disciplinas, virtutes vel vitia. Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem, nigredinem, varietatem vel caetera quae per qualitatem corpori insunt [Edit., insidunt]. Tertia de quantitate descendit, quoties quatuor vel quinque pedum habere dicimur [Al., quid habere dicitur] longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur, ut digito annulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut vestis atque indumenta omnia. Sexta, quoties ipsas corporis partes habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua, quae sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est [Al., septima in locum pertinet], quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus [Al., octava. . . species], est, qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum aedes vel rus quis habere dicitur. |
| 2 | C. Nunquid non licet nobis dicere, mulierem habere maritum; vel vir uxorem habet, pater filium, et filius genitorem? A. Sane ita dici [Al., dicere] doctores respuunt, atque improprie proferri [Edit., conferre] confirmant. Propterea, quod asserunt non haberi posse, quod habet habentem; sed rectius dici autumant, esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum esse; siquidem verbi huius vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem et haberi. |
| 3 | C. Ex his omnibus decem praedicamentis unam mihi coniunge orationem. A. Plena [Al., perfecta] enim oratio de his ita coniungi potest: Augustinus magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infolatur [Mss., infulatus], disputando fatigatur. Augustinus usia est; magnus, quantitas; orator, qualitas; filius illius, ad aliquid, stans, situs; in templo, locus; hodie, tempus; infolatus, habitus; disputando, agere; fatigatur, pati. |
| 4 | C. Et est prima usia his novem accidentibus subiacens? A. Nam necesse est magnitudinem vel qualitatem in quolibet corpore inveniri, et patrem et filium inter duas usias versari; similiter et in loco et in tempore esse cuiuslibet corporis est; vestiri vero et stare; et aliquid agere vel pati quis non agnoscit in quolibet corpore esse consideranda? Et haec accidentia non nisi in qualibet subiecta substantia inveniuntur. |