monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8
Alcuinus, de Dialectica, VII. DE FACERE ET PATI. <<<     >>> IX. DE UBI ET QUANDO.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT VIII. DE IACERE.

1 C. Quid de iacere habemus intelligere? A. Quid aliud, nisi situm et positionem corporis, si iaceat, stet, vel sedeat quislibet? Necesse est enim, omne corpus, quod sex [Edit., in] partibus, ut praediximus, includitur, in quolibet esse loco et quolibet modo in loco esse, ut aut per longitudinem extendatur, aut per latitudinem diffundatur, ut per altitudinem erigatur. Et haec omnia ad situm pertinent corporis, situs vero ipse localis [Forte, situm. . . localem] esse necesse est.
Alcuinus HOME

bmv337.45 bmv405.106 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.287 csg270.18 csg273.90 vat3850.5 zbzC0080.71r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik