Alcuinus, de Dialectica, CAPUT VII. DE FACERE ET PATI.
| 1 | C. Superest ut de facere et pati, in quibus maxime verborum ratio constat, quia pariter esse necesse est, pariter respondeas. A. Haec duo ex qualitatis fonte videntur descendere. Id namque, quod calidum facit, calidum sit necesse est. Calidum vero quale [Edit., quod] esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, a passione qualitatis accipit calorem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit: uterque [Ed., utrumque] autem sive doctor sive discipulus qualis est: et caetera his similia. |
| 2 | C. Num in his categoriis contraria inveniuntur? A. Solent enim genere esse similia, contraria qualitate. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui [Al., quod frigido obstat caloris vi], sub eodem genere est. Similiter quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit. Nam si id quod patitur, dulce fuerit per naturam sui, alterius dulcedinem, quam [Mss., quo] recipiat, non habet. Necesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam; et contraria sunt in qualitate dulce et amarum. |
| 3 | C. Quid est, quod dixisti genere esse similia? A. Ignis non potest a melle accipere dulcedinem; aqua vero potest; quia quamdam similitudinem habent in genere. C. An magis an minus admittunt? A. Etiam. Possumus enim dicere, magis vel minus docet magister; et magis vel minus doctus est discipulus. |