Alcuinus, de Dialectica, CAPUT VI. DE QUALITATE.
| 1 | C. Nunc qualitatis rationem expone; et primum dic, quid sit inter qualitatem et quale? A. Qualitatem namque dicimus, dulcedinem, austeritatem, albediem, nigredinem. Quale vero intelligitur, quoties album aliquid dicimus, dulce vel austerum. C. Videtur enim qualitatem magnam habere communionem cum caeteris categoriis. A. Incurrit namque in caeteras omnes, et ideo difficilior est; ut puta in usia invenitur, cum dicimus, homo grammaticus. In quanto: Alba et nigra epifania [Al., mensura]. In ad aliquid: Prudens pater; optimus filius. In facere: Dure saltat. In pati: Fert fortiter vulnera. In loco: Obscurus locus. In tempore: Calidus mensis aut frigidus. In iacere: Pronus aut supinus iacet. In habere: Decenter armatus. |
| 2 | C. Quot habet haec categoria species? A. Quatuor, quas Aristoteles genera vocat. Primum genus est habitus et affectio, secundum potentia naturalis, tertium passivae qualitates sive passiones, quartum formae ac figurae. C. Habitus vel affectio quid est? A. Habitus est, quod animus longo habet tempore; ut virtus et disciplina. Affectio est mutabilis mentis impulsio; ut repentina cupiditas vel iracundia. C. Quid est inter virtutem et disciplinam? A. Hoc profecto, quod disciplina in ea parte animae, quae rationabilis dicitur, tantummodo versatur. Virtus vero omnes animae partes amplectitur, omnemque [Al., totamque] animam suo imperio gubernat et regit; ut et iracundiam domet et cupiditates amoveat, quod disciplina haud facere potest. C. Quot sunt partes animae? A. Tres, rationabilis, irascibilis, concupiscibilis. Sed haec alias. Nunc coeptum iter pergamus [Al., carpam]. |
| 3 | C. Potentia naturalis quid est? A. Quoties quis videtur vel posse vel non posse se aliquid facere per naturam, ut verbi gratia visis corporibus puerorum, dicamus eos in futuro vel cursores vel pugillatores [Al., pugiles] fore; non quod adhuc hac arte teneantur, sed videntur per naturalem potentiam eam posse habere. Similiter de sanitate et infirmitate ex corporis qualitate saepe solent medici praedicere. |
| 4 | C. Passivae qualitates vel passiones quae sunt? A. Passivae autem qualitates sunt aut albedo aut nigredo et eorum media, rubor et pallor. Haec enim non nisi vel animae vel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquid, corporis passio est; ut pallescat vel rubescat, animae, quae cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad defensionem sui, copiam sanguinis in exteriores partes corporis fundit; eoque fit, ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione consistit, cum perculsa [Al., perculsi] metu nimio ad cordis ulteriora confugit, eam sanguis insequitur, [adeo], ut desertum sanguine, quod est in conspectu, corpus albescat. Hae igitur qualitates, si diu perseverant [in corpore], passivae qualitates dicendae sunt; si vero ad breve tempus exstiterint ita, ut cito discedant, passiones eas potius nominamus |
| 5 | C. Nunc quartam edissere speciem; et primo quid sit inter formas et figuras explana [Al., dicito]. A. Figurae inanimalibus [Al., animalibus, mendose] tribuuntur, ut puta, trigonus vel tetragonus. Formae autem animalibus, in quibus formosos aliquos vel deformes [Al., formosa aliqua vel deformia] asserimus. In eodem quoque qualitatis genere curvitas et rectitudo, asperitas et lenitudo, raritas et densitas inveniuntur. |
| 6 | C. Si qualitas contrarietatem recipit? A. Quaedam recipit et quaedam non recipit. Quis enim dubitat saluti [Edit., salvo] contrarium esse languorem, iustitiae iustitiam, malo bonum? E contra vero fusco vel pallido; triangulo vel tetrangulo, vel tetragono contrarium nihil est. C. Si magis ac minus recipit? A. Recipit omnino, sed non omnis. Nam magis album vel magis nigrum dicere possumus: sed magis trigonum, vel magis tetragonum [Mss., vel minus trigonum] dici non potest. |
| 7 | C. Si etiam hae quatuor praedictae categoriae proprium aliquid per se singulae habeant, velim exponas. A. Habent. Nam usiae proprium est, ut sit singularis atque una numero, et contraria in se suscipiat, ut puta, homo singularis usia est atque unius numeri et susceptibilis contrarietatis. Itaque modo sanitatem modo aegritudinem suscipere potest. Quantitati vero proprium est, ut eius omnia paria vel imparia dicantur; ut, iste homo illi homini par vel impar est magnitudine. Ad aliquid vero proprietatem habet, ut in se convertantur, sicuti est servus domini et dominus servi. Qualitatis vero singulare est, ut cuncta eius secundum qualitatem similia aut dissimilia nominentur, ut dulce omni dulci, albo album, calido calidum aut simile aut dissimile nuncupatur. |