monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5
Alcuinus, de Dialectica, IV. DE QUANTITATE. <<<     >>> VI. DE QUALITATE.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT V. DE AD ALIQUID.

1 C. Verum quia mentionem categoriae ad aliquid fecisti, illius proprietates pande. A. Faciam, licet extraordinarie [Al., extra ordinem]. Nam post quantitatem qualitas ponebatur in ordine. Ad aliquid ergo categoriam vocamus, qua [Mss., quae] id, quod est, dicitur ex altero, et sine cuius societate esse non possit; et cuius vis omnis ex alterius coniunctione descendit; ut duplum, simpli dicitur duplum; et maius, minori dicitur maius; et simile, simili dicitur simile. C. Et hoc claret, ad aliquid non sua vi, sed alterius coniunctione consistere. Sed si alio modo possit diffiniri profer. A. Tunc ergo et vere et proprie ad aliquid dicitur, cum sub uno ortu atque occasu et id quod iungitur [et id cui iungitur], invenitur; ut puta, servus et dominus, utrumque vel simul est, vel simul non est. Etenim cum dominum dixeris, necessario existet et servus; cum vero dominum tuleris, nec servus apparet. Similiter duplum et simplum alterutrum se vel interimunt vel ostendunt. Apparente enim duplo nascitur simplum; duplo pereunte nec simplum [Edit., semiplum] poterit permanere: similiter si simplum non sit, nec duplum est. At si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit.
2 C. Quo numero vel quibus casibus hae coniunctiones nominum solent esse? A. Saepius singulari numero, ut simplum dupli, pater filii. Sed et alia huiusmodi genitivo casui; alia [Al., nunc] dativo; pleraque [Al., nunc] ablativo copulari solent. Genitivo quidem, ut servus domini; duplum simpli. Dativo: Simile simili, par pari. Ablativo vero: Sensibile sensu sensibile.
3 Si huic categoriae alterna conversio accidere potest? A. Etiam. Nam utrumque rationabiliter dici potest; et servus domini, et dominus servi; et simplum dupli, et duplum simpli. Et sciendum est quod semper relativa vel simul nasci vel simul exstingui oportet, ut subtracto servo dominus non est; remoto domino nec servus apparet. Ita de patre et filio. Ac ideo secundum hanc categoriae regulam miranda est Arii, vel magis miseranda, et eius quoque sociorum stulta caecitas; asserentes Filium secundum tempus Patri esse posteriorem; dum omnino constat secundum dialecticam simul consempiternum esse Filium cum Patre [Mss., Filium Patri]. Et si Deus Pater (quod nec illorum impietas audebat negare) aeternus est, utique et Filius aeternus est secundum dialecticae rationis necessitatem.
Alcuinus HOME

bmv337.43 bmv405.99 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.282 csg270.14 csg273.79 vat3850.5 zbzC0080.68v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik