monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4
Alcuinus, de Dialectica, III. DE CATEGORIIS. <<<     >>> V. DE AD ALIQUID.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT IV. DE QUANTITATE.

1 C. Decursis igitur breviter partibus, quibus usia possit intelligi, restat nunc sermo de singulis usiae accidentibus inquirere; et quantitatem, quam primam [Al., primo] posuisti, primum expone. A. Nec sine causa illa prima posita est; nam cum aliquod corpus viderimus, id, quantum sit, aestimare licebit.
2 C. Quomodo quantitas aestimari solet? A. In mensura longitudinis, latitudinis et altitudinis; quia haec tria corpus quodlibet habere necesse est. Hisque singulis duae species adiacent. Longitudini, ante et retro; latitudini, dextrum et sinistrum; altitudini, sursum et deorsum. His enim sex partibus omne corpus circumscribitur.
3 C. Quid si aliquis solam longitudinem metitur? A. Longitudo sola sine latitudine mensurata gramme dicitur, id est, linealis mensura. C. Quid si longitudini latitudinem metiendo quis adiecerit? A. Cum emensa erit latitudo cum longitudine, epifania dicitur, id est, superficialis mensura. C. Quid si his duobus altitudinem adiungit? A. Cuncta haec tria mensurae sociata solidum corpus perficiunt cum sex suis partibus praescriptis, hisque ascribitur secundum positionem [loci], longe vel iuxta. Nam aliud, quod mihi a dextris vel sinistris, ante vel retro iuxta est; aliud quod longe; verbi gratia: Hic paries prope est; et ille vel ille mons longe.
4 C. Potest ita de infra et supra intelligi? A. Potest. [Sed] sciendum [est] aliud esse naturale super et subter: aliud vero, quod circa nos est. C. Quod est naturale, et quod circa nos est? A. Naturaliter enim coelum [semper] supra est et terra infra, quod migratione nostra mutari [Edit., punctari; Mss., migratio . . . immutare] non potest. Nostrum autem super et subter migratione commutatur; ut si quis cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat; aut e superioribus ad inferiora descendat.
5 C. Num omnia ad quantitatem pertinentia his sex partibus includuntur? A. Non omnia has circumpositiones habent. Tempus vero et numerus et oratio, licet ad quantitatem pertineant, his tamen non subiacent claustris. Unum vero et [Mss., vel] decem et [Mss., vel] centum cum dicimus, ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes, non reperimus in illis dextrum aliquid vel sinistrum. Similiter et in tempore aut [Mss., atque] sermone maxime cum haec citissime labuntur. Nam tempus instabili motu semper decurrit, in tantum, ut diligentius considerantibus pene nihil praesens esse videatur. Ita et sermo, cum nondum dictus fuerit, non apparet. Manifestum est igitur haec tria positionem diversarum partium non habere.
6 C. Si magis aut minus, quod Graeci malon, ceuton [Mss., cecoton.; al., μάλλον; et ἔλαττον] dicunt, quantitas habere potest? A. Non potest. [Nam] magis bipedale vel minus dici non potest; nec magis tres aut minus tres nominare licet. Similiter tempus et oratio magis aut minus non habent; sed omnia quantitatis paria aut imparia nuncupanda sunt. C. Quid si magis longum aut minus dicamus? A. Tunc ad aliquid categoria erit. Nam magis simile et minus simile solemus dicere; simile vero cuilibet simili simile est.
Alcuinus HOME

bmv337.42 bmv405.96 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.280 csg270.12 csg273.76 vat3850.5 zbzC0080.67v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik