monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3
Alcuinus, de Dialectica, II. DE ISAGOGIS. <<<     >>> IV. DE QUANTITATE.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT III. DE CATEGORIIS.

1 C. Sequamur ordinem, et eius nobis nominis primo pande etymologiam. A. Categoriae Graece, Latine praedicamenta [dicuntur]. C. Quid significas, dum dicis praedicamenta? A. Dum de qualibet re loquor, tum de ea praedico, sicut philosophi voluerunt intelligi. C. Quot modis fit illa praedicatio, quam locutionem, ut mihi videtur, nominare possumus. A. Recte tibi videtur. Duobus modis fit locutio nostra; aut de substantia, aut de accidentibus. C. Unde dicitur substantia? A. Substantia dicitur, quia subsistit, ut [Ms., et] est unaquaeque natura in sua proprietate. C. Quot sunt accidentia? A. Corporalibus naturis novem. C. Quae? A. Quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, ubi, quando, habere [Al., habitus]. His novem iunctis ad substantiam, quam Graeci usian vocant, fiunt decem categoriae. Et inter haec decem verba, quidquid homo loquitur, inevitabiliter invenitur. Sed priusquam de his singulis disputare incipiamus, omonymorum legem, quae categoriarum sunt instrumenta, videamus.
2 C. Fiat! Et primum pande interpretationes nominum de illis tribus speciebus, quas in grammatica legebamus, id est, omonyma, synonyma, polyonyma. A. Omonyma aequivoca, synonyma univoca, polyonyma plurivoca Latine dici possunt. C. Eorum quoque differentiam audire exspecto. A. Omonyma sunt, cum duae res commune accipiunt nomen, rei vero interpretatione separantur; ut, homo pictus et homo verus. In his namque unum nomen est, ratio vero vel interpretatio diversa. Cum enim dixeris, verum hominem animal esse, quod movetur et cibum capiat, et ratione vigeat; cum nihil horum de picto potes dicere, necessario videantur disparia. Synonyma vero sunt, quae et nomine et sui interpretatione iunguntur; ut animal est, quod cibum capit, spirat, movetur et mortale est: haec enim omnia de homine, equo, et bove similiter dici possunt. Polyonyma sunt, quando multa nomina unam rem significant, neque ulla differentia vel ratio redditur nominum, cur unam rem tot nomina significent, ut, ensis, mucro, gladius.
3 His quoque iunguntur heteronyma [Al., homionyma] [multis] aeque nominibus res singulas significantia, sed in his ratio diversitatem nominum discernit, velut, homo, mortalis, terrenus. Homo ab humanitate, mortalis a necessitate mortis, terrenus a terra, in [Al., ex] qua omnia gignuntur [dicitur].
4 C. Ad quam speciem propria nomina pertinent? A. Regulariter scire debemus, omnia propria nomina communia esse posse, et omonyma vocari, ut Cicero non unus sed plures: sed signis et proprietate quadam discernendi sunt; quis sit ille et quis alius et quis tertius Cicero, ut alium crassum dicas, alterum tenuem; vel longus dicatur alius, alter brevis; candido colore quis, alter nigro.
5 C. Omonyma quot modis fiunt? A. Duobus. Aut enim fortuito fiunt, aut hominum voluntate nascuntur. C. Fortuito quomodo? A. Cum quodam casu simile quis alteri accipiat [Al., alterius accipit] nomen. C. Quomodo voluntate? A. Cum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur [Al., effingitur]. C. Si hae partes plus possunt dividi? A. Horum autem, quae ex industria vel voluntate nascuntur, quatuor sunt genera: Icon, cata analogiam, apenos, prosena [Εἰκὼν, κατ᾽ ἀναλογίαν, ἀφ᾽ ἑνός, πρὸς ἕν].
6 C. Latino ore haec aperi. A. Similitudo, pro parte, ab uno, ad unum. C. Exemplis confirma. A. Similitudo, ut homo pictus et verus sola in similitudine copulantur. Pro parte, ut, quo pacto principium animalis cor dicimus, ita principium aquae fontem dicimus; pro parte quadam utrique rei similitudo nominis videtur adiuncta. Ab uno, cum dicimus medicinale ferrum, medicinale praeceptum, medicinalis scientia, medicinalis usus; ab uno in cuncta descendunt. Ad unum est, ut, illa potio salubris est, ille medicus salubris est, illa herba salubris est. Haec enim cuncta [Al., iuncta, et coniuncta] unum, id est, salutem, videntur attingere.
7 C. Quia mihi perspicue nominum varietatem dixisti, superest ut quaestionum rationem exponas, quas non nisi nominibus et verbis constare posse aestimo. Ideo has duas partes principales esse natura nos docet. Nomen namque substantiam ostendit; verbum, quid quisque faciat, quidve patiatur.
8 A. Tribus ex fontibus omnes profluunt quaestiones; aut ab his quae sunt; aut ab his quae percipiuntur; aut de [Al., ab] his quae dicuntur. Una est substantiarum; quia [Al., et sunt] sunt omnes res, quas natura peperit. Altera sensuum; quia sensu percipi non possunt, nisi hae res quae sunt, et quarum imagines animo formamus et condimus. Tertia dictionum, id namque, quod quis concipit [Al., concepit] animo, lingua prosequenti demonstrat. Ergo quanquam separatim haec tria nominentur, mistam tamen de tribus disputationem debemus accipere. Nam de praeceptis [Al., perceptis] qui loquitur, et originem rerum trahit, et praesidia orationis implorat. Sunt igitur illa, quae aut percipimus sensibus corporis; aut mente et cogitatione colligimus. Sensibus tenemus, quae aut videndo, aut contrectando, aut audiendo, aut gustando, aut odorando percipimus. Mente cognoscimus, dum quodlibet corpus, ut puta hominis vel animalis multis constare ex partibus intelligimus; etiam vel crescere vel senescere; modo angi curis, modo securo pectore conquiescere; sanitate alias frui, alias dolores perpeti; peritum ex imperito, ex indocto doctum.
9 C. Forte haec sapientes propriis nominibus discernere voluerunt? A. Etiam. Nam id quod corporali sensu discernitur, usian, id est, substantiam dici iusserunt. Illud autem, quod animi tractatu solum colligitur, aut [Ms., ac] saepe mutatur symbebicos, id est, accidens nominari [Mss., nominare] maluerunt. Usian quoque ypocimenon, id est, subiacens appellare voluerunt. Illa vero quae accidunt, enypocimenon, id est, in subiacenti [accidentia] dixerunt. Necesse est vero accidentia in qualibet esse substantia. Ideo illa substantia subiacens dicitur; illa vero accidentia in subiacenti substantia: ut pote, disciplina in animo, color in corpore, aut de illis novem accidentibus quodlibet, quae superius nominavimus.
10 C. Debemus tamen ipsa accidentia vel in ipsa usia, vel extra usiam dicere esse? A. Alia in ipsa, alia extra. Intra usiam sunt qualitas, quantitas et situs. Haec enim sine ipsa esse non possunt. Mox enim, ut hominem vel equum dixeris, adverti necesse est bipedalem aut quadrupedalem; album aut nigrum, stantem aut iacentem. Extra usian vero sunt locus, tempus et habitus. Nam in loco vel tempore esse aliquem; vestiri vel armari, ab usia separata sunt. Alia sunt communia, id est, intra et extra usian, ut, relatio, facere et pati. Maius vero et minus, unum in se habent, aliud extra se. Item facere et extra et intra, ut caedere quisque dici non potest, nisi alterum caedat; similiter pati: caedi enim vel uri nullus potest, nisi ab altero patiatur [Ms., patietur].
11 C. Estne alia horum accidentium differentia? A. Est. Ea enim quae insunt cuique, aut in solo, et in omni; aut in solo et non in omni; aut in omni et non in solo; aut nec in solo, nec in omni esse necesse est. Et has quatuor species Graeci vocant; Enmocepanti, enmonoceupanti, expanti, enmono [Mss., Enmonocepanti . . . enpanti, ceunomo] ceute, enmono utipanti.
12 C. Haec exemplis planiora facias velim. A. Ut si hominem quis definire volens dicat, risus esse capacem; hoc et in solo homine est, et in omni: solus namque homo ridet, et cunctis ridere naturale est. In solo et non in omni, ut si quis diffiniens hominem capacem disciplinae dicat esse; hoc in solo quidem homine inveniri potest, non tamen in omni; neque enim omnes disciplinas didicerunt aliquas. In omni et non in solo; ut si quis hominem diffiniens dicat, id esse hominem quod spirat, quod cibum capiat, hoc in omni quidem est homine, non tamen in solo; nam et pecudes cibum capiunt et ferae spirant. Nec in solo, nec in omni; ut si quis in hominis diffinitione id esse dicat hominem, quod album est; nec in solo nec in omni est, neque enim aut homo solus candidus invenitur et non bos aut equus; aut omnis homo albus est.
13 C. Quae ex istis speciebus certiorem in usia faciunt diffinitionem? A. Duae. In solo et in omni; altera, quae in solo, non in omni; ut, hominem esse risibilem, disciplinaeque capacem. Hae duae species ad investigandam usian, de qua inquiris, viam monstrant. Et duae aliae certum aliquid significare non possunt.
Alcuinus HOME

bmv337.40 bmv405.89 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.275 csg270.8 csg273.66 vat3850.5 zbzC0080.65r

Alcuinus, de Dialectica, II. DE ISAGOGIS. <<<     >>> IV. DE QUANTITATE.
monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1 > 33 > 6 > 9 > 8 > 5 > 12 > 4 > 35 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik