Alcuinus, de Dialectica, CAPUT II. DE ISAGOGIS.
| 1 | C. Quae sunt isagogae? A. Isagoga quippe Latine introductio dicitur. C. Quid significat introductio? A. Introductio est, quae sensum nostrum per varias divisiones rerum communium ad proprietatem cuiuslibet rei introducit. |
| 2 | C. Quae sunt partes eius? A. [Quinque], videlicet genus, species, differentia, accidens, proprium. C. Genus quid est? A. Genus est proprie quod speciebus differt; et quid sit ea substantia, de qua quaeris, communi vocabulo ostendit, ut animal. Per singulas enim species, id est, hominis, equi, bovis, leonis et caeterorum, genus est animal, et aequaliter de omnibus praedicatur. |
| 3 | C. Quid est species? A. Species est, quod [Al., quae] de pluribus et differentibus numero, non specie, in eo quod quid sit, praedicatur. Nam de Socrate, Platone et Cicerone aequaliter homo praedicatur. Una [enim] species hominum est secundum naturam; sed multi secundum numerum. |
| 4 | C. Quid est differentia? A. Differentia est, quae quale sit hoc vel illud animal, ostendit. Ut si quaeratur qualis sit homo, dicimus: Animal rationale et mortale. In his enim duobus ab omnibus aliis animantibus secernitur. In eo [enim] quod dicitur rationale, segregatur ab omnibus ratione non utentibus. Dum dicitur, mortale, in eo ab angelis differt. Angeli enim rationales et immortales sunt; animalia vero caetera mortalia sunt, sed non rationalia. Homo autem solus ex utrisque constat; hoc habens cum angelis commune, illud cum caeteris animantibus. O mirum animal! una parte coeleste, et altera terrenum! |
| 5 | C. Quid est proprium? A. Proprium est, quando unaquaelibet species naturaliter aliquo certo additamento designari potest, et ab omni aliarum specierum communione separari. Ut, solius hominis proprietas est, risibilis [Forte., risibilem; al., proprium est risus] esse. Et sciendum est quod singulare semper proprium circumverti posse necesse est; ut puta: Quidquid homo est risibile est. Et: Quidquid risibile est, homo est. Et haec circumversio necessaria dicitur. Nec ita rationale circumverti potest. Dicere vero possumus: Quidquid homo est, rationale est; nec tamen converso ordine: Quidquid rationale est, homo est; quia angeli rationales sunt, non tamen homines sunt. |
| 6 | C. Quid est accidens? A. Accidens est quidquid accidit vel recedit praeter substantiae corruptionem, ut color candidus vel niger stare, vel iacere, esurire vel satiari, et caetera talia. Sunt quoque accidentia, quae sic accidunt [Mss., accedunt], ut penitus non recedant, ut proceritas vel brevitas in corpore, et caetera, quae in singulis quoque membris inseparabiliter aliquoties accidunt, ut curvitas nasi [Mss., naris], latitudo vel angustia oris rotunditas [Edit., iocunditas] oculorum, aequalitas superciliorum et alia multa. |
| 7 | C. Has quinque partes uno quolibet exemplo coniunge [Al., declara]. A. Genus est, ut animal; est enim vocabulum generale, commune omnium animam habentium. Species est, ut homo. Sua enim quadam specie separatur a caeteris animantibus. Et genus est totum, ut puta, tota viventia, animalia dicimus; species quidem pars est; ut, pars quaedam animalium homo est. Differentia est, rationalis mortalis; his enim duobus, ut superius diximus, differt homo a caeteris animantibus. Proprium est [ridere]; quia ridere praeter hominem nullius naturaliter animalis est [Al., nullum . . . animal potest]. Accidens est, ut color in corpore, doctrina in animo. Haec enim temporum varietate et accidunt, et mutantur. |
| 8 | Quomodo ex his quinque partibus oratio plenae [Ms., plena] sententiae coniungi debet? A. Ita: Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax. Sic etiam in omni oratione substantiali tandiu interponere debemus species et differentias, quandiu seclusis omnibus, quae idem esse possunt, quod inquiris, et ad id perveniatur [Al., ad id, quod inquiris, perveniatur], ut proprietas eius substantiae certa teneatur, quam definire coepisti. Haec commentario [Ms., commentitio; al., commentatitio] sermone de isagogis Porphyrii dicta sufficiant. Nunc ordo postulat ad Aristotelis categorias nos transire. |