monumenta.ch > Varro > 26 > 2 > 7 > 28 > 22 > 16 > 2 > 34 > 24 > 2 > 37 > 36 > 2 > 29 > 1
Alcuinus, De dialectica - Prologus Alcuini ad Carolum Augustum, ... <<<     >>> II. DE ISAGOGIS.

Alcuinus, de Dialectica, CAPUT PRIMUM. DE PHILOSOPHIA ET PARTIBUS EIUS.

1 Carolus. Quia mentionem philosophiae in priore disputationis nostrae sermone fecimus [Edit. Moltheri., quia mentionem in priori disputatione de philosophia sermone nostro fecimus], videtur condignum, magister, ut aliquanto latiore indagatione de ea disputare incipiamus. Albinus. Faciamus, sicuti tuae videtur [Ms., videatur] sapientiae condignum. C. Primo omnium dic unde dicta sit philosophia? A. Ab amore sapientiae. [Nam philosophia amor est sapientiae]. Graeci philon [φίλον] amorem, sophiam [σοφίαν] sapientiam vocant.
2 C. Dic eius quoque definitionem. A. Philosophia est naturarum inquisitio, rerum humanarum divinarumque cognitio, quantum homini possibile est aestimare. Est quoque philosophia honestas [Edit. honestitas] vitae, studium bene vivendi, meditatio mortis, contemptus saeculi; quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata disciplinabili similitudine futurae patriae vivunt.
3 C. Ex qua materia constat? A. Scientia et opinione [Mss., opinatione; et infra, opinatio]. C. Scientia quid est? A. Scientia est cum res aliqua certa ratione percipitur, ut, eclipsis solis lunaris, corporis obiectu est. C. Opinio quid est? A. Opinio est, cum incerta res latet et nulla firma ratione diffiniri potest, ut, magnitudo coeli, vel profunditas terrae. C. In quot [Ms., in quas] partes dividitur philosophia? A. In tres: physicam, ethicam, logicam. C. Haec quoque latino ore exprome [Al., expone.]A. Physica est naturalis, ethica moralis, logica rationalis. C. Officia singularum specierum pande. A. In physica igitur causa quaerendi, in ethica ordo vivendi, in logica ratio intelligendi versatur.
4 C. In quot species physica dividitur? A. In quatuor: arithmeticam, geometriam, musicam, astronomiam. C. In quot partes dividitur ethica? A. In quatuor quoque: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam, C. Logica in quot species dividitur? A. In duas, in dialecticam et rhetoricam. In his quippe generibus tribus philosophiae etiam eloquia divina consistunt.
5 C. Quomodo? A. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi et in Ecclesiaste; aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris; aut de logica, pro qua nostri theologicam sibi vindicant, ut in Canticis canticorum et sancto Evangelio.
6 C. Theologica quid est? A. Theologica est, quae Latine inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis et coelestibus aliquid mente solum contemplamur. Nam et in has quoque duas partes philosophia vera dividitur, id est, in inspectivam et actualem.
7 C. Actualis quae est? A. Actualis est, quae in operationibus huic vitae mortali necessariis consistit. Per hanc igitur modus [Mss., mos] honestus vivendi appetitur et instituta ad virtutes tendentia exercentur; per illam vero Deus amatur, spe et fide colitur. C. Quis est, qui philosophiae [Edit., philosophiam] detrahere audeat. A. Nullus sapiens. C. Vere nullus sapiens. Sed pergamus ad dialecticae artis inquisitionem [Al., quaestionem]. Et primum dic, quid sit dialectica? A. Dialectica est disciplina rationalis quaerendi, diffiniendi et disserendi, etiam et vera a falsis discernendi potens. C. Unde dicta est dialectica? A. Dicta est dialectica, quia in ea de dictis disputatur. Nam lecton [λέξις] dictio dicitur.
8 C. Quid est inter dialecticam et rhetoricam? A. Dialectica et rhetorica est, quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distenta [Edit., distensa]. Illa brevi oratione argumenta [Al., et argumento] concludit; ista per facundiae campos copioso sermone discurrit. Illa verba contrahit; ista distendit. Dialectica siquidem ad inveniendas res acutior; rhetorica ad inventas dicendas facundior. Illa raros et studiosos requirit; haec frequenter procedit in turbas. C. Quot sunt species dialecticae? A. Quinque principales: isagogae, categoriae, syllogismorum formulae [et] diffinitiones, topica, periermeniae.
Alcuinus HOME

bmv405.9 bnf11129.173 bnf12949.61 csg64.332

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik