| 1 | Haec, revelante Deo, cernebat mente futura In stratis recubans, somnia vera videns. |
| 2 | Namque novam sese lunam vidisse putabat, Cornibus crectis, ut solet esse nova. |
| 3 | Crescere, paulatimque implere et cornua coepit, Donec ei pleno lumen in orbe micat. |
| 4 | Illius haec subito sorbentis in ore ruebat, Viscera perradians luce micante sibi Evigilans somno mulier haec mente retractat, Quid sibi quod cernit significare queat: Atque sacerdoti cuidam haec omnia pandit, Cuius in Ecclesia vita probata fuit. |
| 5 | Haec ubi pensabat praedictus corde sacerdos, Coniicit ex rebus visa superna novis. |
| 6 | Respondit tandem mulieri talia vates, Inspirante Deo, famine veridico: Tu mulier lunam vidisti crescere parvam, Et tota impleri cornua luce nova. |
| 7 | Illa nocte viro forsan commixta fuisti, Quae generas toto lumen in orbe novum. |
| 8 | Parvulus ex utero, mulier, tibi nascitur infans, Qui meritis magnus crescit honorificis. |
| 9 | Iste erit eximius doctor, praesulque futurus, Splendescet nostro lucifer orbe novus. |
| 10 | Et quos caeca prius populos caligo tenebat, Irradiat summi luce poli supera. |
| 11 | Omnia vatidici complentur in ordine dicta, Et rerum eventus somnia vera probat. |
| 12 | Nascitur atque puer matri, et baptismate loto Imposuit Willbrord nomen habere pater. |
| 13 | Cuius vita, fides, mores, doctrina, Camoenis Olim quippe fuit praetitulatus eis. |
| 14 | Mox pater egregius linquens mala gaudia mundi, Et servire Deo, mente, manu, cupiens: Coelestem rapiens tota dulcedine vitam, Et se coenobio tradidit ipse sacro. |
| 15 | Fratribus adiunctus vixit sine crimine frater, Iam patiens, humilis, promptus in omne bonum Posthaec mente sacer famulus maiora secutus, Theoricam cupiens solus adire viam Incipit, undisoni inter promontoria ponti, Qua loca reperiens congrua corde suo: In quibus aetherios possit decerpere flores Et mundi curis liber abesse malis: Totius hic solus transegit tempora vitae, Nocte die magnis proficiens meritis. |
| 16 | Plurima perpessus serpentis bella nefandi, Qui solet in sanctos arma movere sua. |
| 17 | Sed Deus omnipotens sanctos qui iure triumphat, Trophea concessit clara suo famulo. |
| 18 | Efficit et quaedam miserantis gratia Christi, Per famulum vere signa stupenda suum Nec decuit modio abscondi tam clara lucerna, Nec thalamos subter subiicienda fuit. |
| 19 | Sed ponenda magis super vestigia tecti, Spargeret ut lucem altius illa piam. |
| 20 | Quae tamen haud libuit currenti tangere plectro, Inclyta vel musis signa aperire meis. |
| 21 | Sufficit hocque tamen [vitam] cognoscere patris, Quod placet altithrono semper ubique magis. |
| 22 | Vita Dei famuli multis exempla salutis Praebuit, et testis pectoris omnis erat. |
| 23 | Huic famulo Christi reges famulantur, et illum Per patriam populus totus amore colit. |
| 24 | Vir fuit iste Dei patiens, moderatus, honestus, Moribus egregius, mitis et ore pius. |
| 25 | Plurima qui postquam perfecto dona labore Commeruit, Christo perficiente sibi: Mox meritis, annis, tota et pietate repletus, Tranquilla tandem in pace quievit ovans. |
| 26 | Spiritus aetheriam laetus migravit ad aulam, Gaudia cum sanctis iam sine fine tenens. |
| 27 | Corpus in ecclesia curarunt condere fratres, Quae constructa maris stat prope littoribus; Atque sacrata Dei genitrix clarissima Christi Nomine fulgescit, Virgo Maria, tuo: In quo te nostris bene credimus esse futuram Auxilio precibus, semper honore potens. |
| 28 | Tu mundi vitam, totis tu gaudia seclis, Tu regem coeli, tu Dominum atque Deum Ventris in hospitio genuisti, virgo perennis: Tu nobis precibus auxiliare tuis. |
| 29 | Carmiger indoctus cecinit hos Alcuine versus, Cui, rogo, quisque legas, dic, miserere Deus. |