| 1 | Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos, Sed magnis multo nobilior meritis. |
| 2 | Ut dudum cecini, fecunda Britannia mater, Patria Scottorum, clara magistra fuit. |
| 3 | Francia sed felix rapuit, veneratur, habebat, Illius atque hodie membra sepulta tenet. |
| 4 | Hunc Wilgils genuit proprio pater inclytus aevo: Vir sanctus, sapiens, ac pietate probus De quo versifico liceat me ludere plectro, Lector, ut agnoscas qualis et ipse fuit; Et de qua sancta generis radice parentum Iste Dei famulus progenitus fuerit. |
| 5 | Vir fuit in populo dignus cognomine Wilgils In transHumbrana nobile gente degens Moribus egregiis populo peramabilis omni, Vita fuit cui cum coniuge casta satis; Quae iam mente pia fuerat subiecta marito, Ut quondam proprio Sara viro fuerat. |