| 1 | Altaris iuvenis corrupta mente minister, Clam rapuit quaedam sancti donaria templi. |
| 2 | Tollitur ac saevo quaedam crux aurea furto, Quam Christi famulus secum portare solebat, Dum pius egit iter, Christo comitante, viator, Reliquias propter multas quas condit in illa. |
| 3 | Mox tormenta luit sceleris praesumptor iniquus: Ultio consequitur peccatum iusta nefandum, Et perit infelix crudeli peste peremptus. |
| 4 | Mortis in articulo pandit tamen impia furta, Et quo, quae tulerat, latuissent omnia monstrat. |
| 5 | Quo pereunte tremor crevit cum laudibus ingens Fratribus et populo, cernentes omnia, Christo, Quaeque sui servi fuerant, servante tueri. |