monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XXIX. Quod ibi quoque miri odoris fragrantia per vices sentitur. <<<     >>> XXXI. Quod quidam iuvenis a pessimo languore sanatus est ad eius corpus.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XXX. Quod quaedam mulier paralytica ad sancti viri corpus orans subito sanata est.

1 Interea mulier totis paralytica membris,
Continuis semper septenis languit annis,
Talia nec valuit quidquam sibi membra movere.
2 Ultima vix moriens suspiria corde trahebat,
Ante Dei sancti corpus portata iacebat,
Effundens lacrymas fessa cum voce tepentes.
3 Sola fides viguit, posse sperare salutem
Per famulum Christi: nec se spes ipsa fefellit.
4 Ecce repente salus leviter per membra cucurrit,
Igneus atque color venas afflavit apertas,
Ossibus et nervis virtus redit inclyta cunctis.
5 Surrexit mulier toto mox corpore sospes,
Atque domum propriis gaudens se currere plantis,
Quae prius alterius languens portatur ab ulnis.
Alcuinus HOME

csg565.347

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik