monumenta.ch > Alcuinus > 21 > 29
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XXVIII. Quod lumen saepe cernitur supra lectulum ubi sanctus Willibrordus obiit. <<<     >>> XXX. Quod quaedam mulier paralytica ad sancti viri corpus orans subito sanata est.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XXIX. Quod ibi quoque miri odoris fragrantia per vices sentitur.

1 In quo multoties coelesti nectare dulcis
Fragrat odor, vere pigmento dulcior omni.
2 Testibus a multis fieri quae vera probantur,
Quorum vita fidem certabat casta relatu.
3 Quam requiem speras animam habuisse beatam,
Talia dum terris per sanctas signa geruntur
Reliquias, tanti meritis dignissima patris?
4 Qui nostris poterit precibus relevare dolores,
Si iam corde pio lacrymas effundimus illic,
Quo Pater egregius sacrato corpore pausat.
Alcuinus HOME

csg565.347