monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XXIII. Quod vir Dei Caroli ducis Francorum filium Pippinum baptizavit, et futurum ei praedixerat regnum. <<<     >>> XXV. Quod fratres Patrem sepelientes in sarcophagum, quod brevius fuerat corpori eius, subito ad aptam mensuram protelatur.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XXIV. De moribus et de obitu sancti Patris.

1 Vir fuit iste Dei, patiens, moderatus, honestus,
Moribus egregius, et in omni strenuus actu,
Corde pius, humili mitis, rigidusque superbo,
Solator miseris, et inops sibi, dives egenis.
2 Qui postquam vitae meritis perfectus in annis,
Bis octena pius complevit lustra sacerdos,
Ter quater et menses, mensis iam iamque Novembris.
3 Idibus octenis, coeli migravit ad aulam,
Coetibus angelicis iunctus, coelestibus hymnis
Collaudans Christum semper sine fine beatus.
Alcuinus HOME

csg565.345

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik