| 1 | Tecta domus patris cuiusdam tempore multo Saepius incursu vexantur daemonis atri, Spiritus et variis dirus terroribus illam Torquebat, vano nec iam phantasmate tantum; Sed nocuit multum manifestis publice gestis, Multoties manibus raptas vestesque, cibosque Iniiciens flammis; infantem nocte iacentem Amplexus inter tulerat vis dira parentum, Visus in ardentem plorantem mittere pyram, Sed vix ereptus manibus de morte suorum. |
| 2 | Hanc pestem nullus potuit sanare sacerdos, Donec ipse Dei famulus a patre rogatus Hanc precibus pestem sanctis purgavit, et illi Nomine sub Christi benedictam miserat undam. |
| 3 | Praescius et rerum praesul praedixerat illi, Quod domus illa vetus flammis ab hoste fuisset Consumenda prius: ne te, rogo, terreat ignis, Construis optatae melius tibi tecta salutis, Quae munire cito benedicto fonte memento. |
| 4 | Post donante Deo serpentis peste carebis, Et tua tota domus tecum gaudebit amata. |
| 5 | Omnia mox patris complentur in ordine dicta, Ex hinc nulla domum tetigit tentatio talis, Sed bene securus mansit habitator in illa. |