monumenta.ch > Gellius > 21 > 21
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XX. De quodam protervo divite, qui cum famulo Dei bibere renuit, et post volens, non potuit, donec ab eo absolutus esset. <<<     >>> XXII. Quod totam domum eiusdem patrisfamilias a durissima daemonis tentatione liberaret [Mab., liberasset ].

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XXI. Quomodo in Treveris civitate orando pestem imminentem ab ancillis Christi amovisset.

1 Est antiqua, potens muris et turribus ampla
Urbs Treveris, nec non sacris circumdata cellis,
In quibus unatim populorum turba piorum
Laudibus invigilant Domini, nocteque dieque.
2 Has inter fuerat sacrarum cella sororum,
Quas subito nimium quassavit pestis acerba,
Ex vita hac rapuit per quam mors ultima multas;
Semineces quaedam longo iacuere dolore;
Terror mortis erat nimius, sed et omnibus idem.
3 Spes fuit in famulo Christi, vocatus et ille
Cum lacrymis citius fessis succurrere rebus.
4 At pius ille Pater complevit vota sororum
Adveniens, illas iam nec spes alma fefellit,
Sed precibus sancti mox pestis acerba recessit,
Et Domino laudem reddunt pro sospite vita.
Alcuinus HOME

csg565.343

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik