monumenta.ch > Alcuinus > LXXXIX. > 14
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XIII. Quod non omnia quae idem pontifex fecit, versu enarranda essent. <<<     >>> XV. Qod quidam, qui servo Dei maledixerat, die postera periit.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XIV. Quod confringenti famulo Dei [Mab., Quod confringens famulus Dei] fanum quoddam, gladio a quodam (aedili) in caput percussus, sed Deo defendente nil laesurae ictu ferientis sensit.

1 Ecce Deo charus praesul iam tempore quodam
Tentabat per se quoddam confringere fanum,
Hoc cernens idoli custos, succensus in ira,
Pontificisque caput gladio percussit acuto.
2 Sed vir praecipuus nec sensit, nec leve vulnus.
3 Quem voluere sui comites occidere statim:
Hunc tamen eripuit mitis de morte sacerdos.
4 Qui luit arreptus miseras mox tenuo poenas,
Postque dies ternas vitam finivit amaram.
5 Sicque suos sanctos Christus ulciscitur ultro.
Alcuinus HOME

csg565.339