monumenta.ch > Alcuinus > CXXXIX. > CIV. > 9 > CXXVI. > CXIX. > 8 > 2 > 10 > CXVIII. > CXLVII. > 14 > 20 > CVII. > CXXXVII. > 20 > 4 > 16 > 2 > 11 > 17 > 11 > 14 > 13 > 5 > CXLV. > CXL. > 27 > CXXVII. > 18 > 11 > CXXXII. > CXLIII. > CXIII. > 17 > 13
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XII. Quod devotissime verbum Dei per omnia loca praedicare festinabat. <<<     >>> XIV. Quod confringenti famulo Dei [Mab., Quod confringens famulus Dei] fanum quoddam, gladio a quodam (aedili) in percussus, sed Deo defendente nil laesurae ictu ferientis sensit.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XIII. Quod non omnia quae idem pontifex fecit, versu enarranda essent.

1 Plurima perque suum fecit miracula servum,
Quae nunc non libuit versu percurrere cuncta:
Sed strictim quaedam properanti tangere plectro,
Et gestis titulos paucis praefigere musis,
Ad prosamque meum lectorem mittere primam,
Illic inveniet iam plenius omnia gesta,
Pontificis magni studium, documenta magistri,
Progeniem, vitam, mores, mentesque benignas [Mab., mentemque benignam].
2 Devotumque Deo semper cor omnibus horis,
Legibus in sacris meditans noctesque diesque.
Alcuinus HOME

csg565.338

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik