monumenta.ch > Gellius > 7 > PSALMUS. > PSALMUS. > XXI. > PSALMUS. > PSALMUS IV. > 7 > PSALMUS V. > 7 > 12
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , XI. Quod ei sedes episcopalis in Traiecto castello data est, et quod per loca presbyteros disposuit. <<<     >>> XIII. Quod non omnia quae idem pontifex fecit, versu enarranda essent.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XII. Quod devotissime verbum Dei per omnia loca praedicare festinabat.

1 Hoc opus hoc fuerat praeclaro praesule semper,
Plurima quod ferret animarum lucra Tonanti,
Et Domino ad servos remeanti occurreret ultro,
Multiplicata ferens manibus utrisque talenta.
2 Circuit idcirco vigil hoc tutamine mandras,
Nominibus meritis ut Christi augeret ovile,
Et quocunque pius perrexit praeco salutis,
Gratia celsithroni semper praevenit euntem,
Effectum tribuens factis verbisque docentis.
Alcuinus HOME

csg565.338