monumenta.ch > Alcuinus > CXXXIX. > CIV. > 9 > CXXVI. > CXIX. > 8 > 2 > 10 > CXVIII. > CXLVII. > 14 > 20 > CVII. > CXXXVII. > 20 > 4 > 16 > 2 > 11 > 17 > 11 > 14 > 13 > 5 > CXLV. > CXL. > 27 > CXXVII. > 18 > 11
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , X. Quod Willibrordus Fresonibus praedicare reversus est, eosque ad fidem Christi convertit. <<<     >>> XII. Quod devotissime verbum Dei per omnia loca praedicare festinabat.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT XI. Quod ei sedes episcopalis in Traiecto castello data est, et quod per loca presbyteros disposuit.

1 Tunc data pontifici est Traiecto sedes in urbe,
Et gens tota simul Fresonum subditur illi,
Disceret ut magno fidei documenta ministro.
2 Mox constructa Deo viguerunt templa perenni,
Per loca sunt positi et doctores multa fideles,
Qui regerent populum, vitae qui verba docerent,
Qui baptisma darent, coeli qui pane cibarent;
Ne plebs esuriens a se ieiuna rediret,
Sed cunctis Christus potus, cibus esset abundans.
Alcuinus HOME

csg565.337

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik