monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , V. Quomodo illum idem beatus papa honorifice tractavit, et ordinato nomen imposuit Clemens, et donis ditasset. <<<     >>> VII. Quod Fresonibus et Danis praedicare tentabat

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT VI. Quod vir Dei remeavit in Franciam, et instanter cunctis Evangelium Christi praedicavit.

1 His actis Domini famulus remeavit ad orbem
Francorum, veniens firmatus munere summo
Et totus gaudens, populus tunc accipit illum,
Flumina melliflua cupiens haurire salutis:
Quae Pater egregius cunctis impenderat ultro,
Rore rigans supero cunctorum pectora Christi,
Et quocunque pius veniebat forte sacerdos,
Auxiliante Deo fructus carpebat amoenos.
2 [Catholicae fidei donec impleverat urbes
Agnitione Dei, villas, atque oppida, rura.]
Alcuinus HOME

csg565.336