monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., , PRAEFATIO. <<<     >>> II. Qualiter idem vir Dei in opere praedicandi profecisset.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO..., CAPUT PRIMUM. Quod beatus Willibrordus de Britannia vel Hibernia Franciam venisset.

1 Venerat occiduis quidam de finibus orbis,
Vir virtute potens, divino plenus amore,
Ore sagax, et mente vigil, et fervidus actu,
Ad te, temporibus Pippini, Francia felix;
Quem tibi iam genuit fecunda Britannia mater,
Doctaque nutrivit studiis sed Hibernia sacris,
Nomine Willbrordus, meritis vivacibus almus:
Qui peregrina petens Domini deductus amore,
Semina perpetuae cupiens coelestia vitae
Spargere, qua rarus fuerat prius accola verbi.
2 Quem mox Pippinus Francorum rector honestus
Suscipit, atque illum sitientia rura rigare
Per loca mandavit iam singula, rore superno,
Auxiliisque Dei famulum firmavit honestis.
Alcuinus HOME

csg565.333

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik