monumenta.ch > Alcuinus > PRAEFATIO.
>>> Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT., PRIMUM. Quod beatus Willibrordus de Britannia vel Hibernia Franciam venisset.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER SECUNDUS, PRAEFATIO.

1 Ecce tuis parvi votis, venerande sacerdos,
Cor quia de vero fervet amore mihi.
2 Pontificis magni Willibrordi et praesulis almi
[Percurrens titulis inclyta gesta citis.]
Sit licet inferior, strepitans cum murmure rauco,
Illius egregiis sermo meus meritis:
Protulit ad templum Christi, Willibrorde sacerdos,
Nostra fides vestrum parva minuta tamen.
3 Quae rogo suscipias clementer, mente benigna,
Criminibusque meis posce, precor, veniam.
4 Non sunt digna tuis meritis mea munera, praesul,
Qui regnas summi dives in arce poli:
Ni pius in templo Deus aera minuta ferentem
Laudasset viduam, quae sua vota dedit.
5 Aera minuta duo diversi ponderis ista,
Sancte Pater supplex in tua templa fero.
6 Sed prius haec [Al., aes] retinet planis numisma figuris,
Posterius sed iam Pierium rutilat.
7 Sunt qui in lege sacra pilos pellesque caprarum
Ad pia tecta Dei ferre iubentur onus.
8 Non tamen hos sperni iussit lex sancta Tonantis,
Sed grate accipere mens pia quae tulerit.
9 Sic non magniloquas quaeris Pater optime, gazas [Al., grates],
Sed vero calidum pectus amore meum.
Alcuinus HOME

csg565.332

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik