Alcuinus, Vita S. Willibrodi, EIUSDEM ALCUINI HOMILIA, DE NATALI..., III.
| 1 | Patrocinium sancti Willibrordi. |
| 2 | Gloria. |
| 3 | - O beatissime Christi sacerdos, ne nos derelinquas laborantes in terris, sed precibus tuis de coelis adiuvare non cesses. |
| 4 | Vita tua apud homines semper probata fuit pro Deo: sint preces tuae apud Deum semper intentae pro hominibus. |
| 5 | Meditatio tua fuit in lege Domini die ac nocte: ideo sicut palma floruisti in domo Domini. |
| 6 | Sicut cedrus Libani multiplicasti filios tuos, qui ad te tota mentis intentione clamant: tu illos pia intercessione adiuvare digneris. |
| 7 | Sentiamus tuum nobis clementissime [adesse] auxilium, qui tuis devotissime instamus officiis. |
| 8 | O felix anima, quae saeculi labores dereliquisti, et coelestem cum multiplicis sudoris tui fructu requiem intrasti; talenta tibi commissa multiplicasti, praemia promissa accepisti! |
| 9 | In pauca fidelis fuisti in terris, supra multa constitutus gloriaris in coelis. |
| 10 | Gaudia Domini Dei tui, quae semper optasti, semper habere coepisti. |
| 11 | Te continuis, o Pater, prosequimur laudibus, tu nobis assiduis auxiliare precibus. |
| 12 | Credimus te in praesentia Domini Dei tui omnia posse impetrare, quae poscis; dum tanta potuisti in praesentia nostra per eius gratiam efficere miracula. |
| 13 | Tu modo civis angelorum, tu socius sanctorum, tu laetus cum illis canticum novum cantabis: Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). |
| 14 | Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). |
| 15 | Et, Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid. 8). |
| 16 | Cuius beata visio plena est felicitas, sicut ipsa Veritas in Evangelio testatur dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Ioan. XIV, 21). |
| 17 | In cuius dulcissima dilectione iste sanctus vixit in mundo, ideo in eius aspectu laetatur in coelo. |