monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1
>>> Alcuinus, Vita S. Willibrodi, EIUSDEM ALCUINI HOMILIA, DE NATALI SANCTI WILLIBRORDI ARCHIEPISCOPI., II.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, EIUSDEM ALCUINI HOMILIA, DE NATALI..., I.

1 Celebriora sanctorum patrocinia enumerantur.
2 - Licet per totius orbis Ecclesias conveniat omni populo Christiano sanctorum festa celebrare, victorias laudare [vitam imitari]: et quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, in omni terra consona cunctorum viventium voce laudandi sunt; tamen locis in singulis propter familiaritatem cohabitationis cuiuslibet illorum, et propter praesentiam sanctarum reliquiarum, quae in solatium illis vel illis condonatae sunt habitatoribus, speciali quadam veneratione apud cives suos familiarius honorantur.
3 Igitur Roma urbs, orbis caput, beatorum apostolorum Petri et Pauli specialius quodammodo gloriosissimis laetatur triumphis.
4 Unde ad eamdem et gentes et populi, cum devoto pectoris officio, quotidie concurrunt, ut maiori quique apud beatos apostolos fidei compunctione, vel sua defleant crimina, vel coelestis vitae abundantiori spe, sibi aditum aperiri deposcant.
5 Mediolana olim civitas imperialis sancto Ambrosio gaudet defensore.
6 Alpes Acunumiae [Al., Agauniae] sanctorum Thebaeorum felicius sanguine, quam [nivali] proceritate exaltantur.
7 Beatius fecunda Pictavia beati Hilarii pontificis reliquiis exsultat, quam venditionum et emptionum alteratione, in quibus saepe versatur iniquitas.
8 Quid te, Turonica civitas, loquar, muris quidem parvula et despectibilis, sed sancti Martini patrociniis magna et laudabilis?
9 Quis propter te adierit te?
10 Nonne propter illius certissima suffragia turbae ad te confluunt christianorum?
11 Omnia Parisiacae civitatis suburbana, sancti Dionysii, vel sancti Germani magnificis iucundantur auxiliis, et festivos illorum dies maiori populorum celebrant frequentia.
12 Tota Campania cum populis suis propter Remigium venerabilem praedicatorem, ad Rhemensem festinat urbem, apud eam quasi praesenti patrono sua vota ferentes.
13 Sic divina clementia toti consuluit mundo, dans singulis provinciis vel populis, quo speciali gauderent patrono.
Alcuinus HOME

csg565.323

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik